Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 7


font
VULGATABIBBIA TINTORI
1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.1 Dopo queste cose Gesù andava per la Galilea, non volendo andare nella Giudea, perchè i Giudei cercavano di farlo morire.
2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.2 Ed era imminente la festa dei Giudei, detta dei Tabernacoli.
3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.3 Gli dissero pertanto i suoi fratelli: Parti di qua e vattene in Giudea, affinchè anche quei discepoli tuoi vedano le opere da te fatte;
4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.4 chè certo nessuno il quale cerchi di essere acclamato in pubblico fa di nascosto le opere sue; e se fai tali cose fatti conoscere al mondo.
5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.5 Or nemmeno i suoi fratelli credevano in lui.
6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.6 Ma Gesù disse loro: Non è ancora venuto il mio tempo; ma per voi è sempre tempo.
7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.7 Il mondo non può odiarvi, ma odia me, perchè fo' vedere che le opere sue sono malvagie.
8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.8 Andate voi a questa festa, io non ci vengo, perchè non è ancora il mio tempo.
9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
9 Ciò detto, si trattenne in Galilea.
10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.10 Ma partiti i suoi fratelli, andò alla festa anche lui, non pubblicamente, ma quasi di nascosto.
11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?11 I Giudei intanto lo cercavano alla festa e dicevano: Lui dov'è?
12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.12 E un gran sussurro si faceva di lui, tra la gente. Chi diceva: E' buono; chi: No, anzi, travia il popolo.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
13 Ma nessuno parlava pubblicamente di lui per timore dei Giudei.
14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.14 Trascorsa la metà dei dì festivi, Gesù salì al tempio e si mise a insegnare.
15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?15 E i Giudei dicevano maravigliati: Come sa di lettere senza averle mai studiate?
16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.16 E Gesù rispose loro: La mia dottrina non è mia, ma di chi mi ha mandato.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.17 Chi vuol fare la volontà di lui conoscerà se la dottrina sia da Dio o se parlo da me stesso.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.18 Chi parla di suo cerca la propria gloria; ma chi cerca la gloria di chi l'ha mandato, è verace, e non c'è in lui ingiustizia.
19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?19 Mosè non diede a voi la legge? Eppure nessuno di voi l'osserva.
20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?20 Perchè cercate di uccidermi? Rispose la gente: Tu sei indemoniato: chi cerca di ucciderti?
21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :21 E Gesù replicò loro: Un'opera sola ho fatto e tutti ne siete maravigliati.
22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.22 Inoltre Mosè vi diede la circoncisione, non che essa venga da Mosè, ma bensì dai patriarchi: e voi circoncidete un uomo anche di sabato.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?23 Se ci concidendo un uomo di sabato, la legge di Mosè non è violata, vi sdegnate di me perchè di sabato ho guarito un uomo tutto intero?
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
24 Non giudicate secondo l'apparenza, ma giudicate con retto giudizio.
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?25 Dicevano allora alcuni di Gerusalemme: Non è lui che cercali d'uccidere?
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?26 Ed ecco, parla pubblicamente e non gli dicon nulla. Avrebbero forse i capi riconosciuto in lui il Cristo?
27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.27 Noi però sappiamo di dove è costui; ma il Cristo quando verrà, nessuno saprà donde sia.
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.28 Allora Gesù, che insegnava nel tempio, disse ad alta voce: Dunque conoscete me e conoscete donde sia: eppur io non son venuto da me; ma la stessa verità mi ha mandato, che voi non conoscete.
29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.29 Ma io lo conosco, perchè son da lui ed egli mi ha mandato.
30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.30 Cercarono perciò di prenderlo, ma nessuno gli mise lo mani addosso; perchè non era ancora venuta la sua ora.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?31 Però molti del popolo credettero in lui, e dicevano: Il Cristo, quando verrà, farà forse più miracoli di quelli che ha fatto lui?
32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.32 I Farisei udita la folla che bisbigliava queste cose, d'accordo con i principi mandarono delle guardie a prenderlo.
33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.33 Allora Gesù disse loro: Ancora per poco tempo sono con voi, e vado da chi mi ha mandato.
34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.34 Mi cercherete e non mi troverete; e dove io sono non potete venire.
35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?35 Dicevan perciò tra loro i Giudei: Dove mai andrà, che noi non lo troveremo? Andrà forse ai dispersi tra le nazioni, ad insegnare ai pagani?
36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
36 Che significa questo suo dire: Voi mi cercherete e non mi tro verete e dove son io non potete venire ?
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.37 Poi nell'ultimo gran giorno della festa, Gesù, levatosi in piedi, disse ad alta voce: Chi ha sete venga a me e beva.
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.38 Dal seno di chi crede in me, come dice la Scrittura, scaturiranno fiumi d'acqua viva.
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
39 Diceva questo dello Spirito che dovevan ricevere i credenti in lui; perchè non era ancora stato dato lo Spirito, non essendo ancora glorificato Gesù.
40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.40 Or molti di quella folla, udite queste parole, cominciarono a dire: Egli è davvéro il profeta.
41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?41 Ed altri: Egli è il Cristo. Ma alcuni dicevano: Viene forse dalla Galilea il Cristo?
42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?42 Non dice forse la Scrittura che il Cristo ha da venire dalla stirpe di David e dal villaggio di Betlem, di dove era David?
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.43 E così a motivo di lui ci fu dissenso tra la folla.
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.44 Ed alcuni di essi volevano prenderlo; ma nessuno gli mise le mani addosso.
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?45 Le guardie, dunque, tornarono dai principi dei sacerdoti e dai Farisei, i quali dissero loro: Perchè non l'avete condotto?
46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.46 Le guardie risposero: Nessun uomo ha mai parlato come lui.
47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?47 Ma i Farisei risposero loro: Forse anche voi siete stati sedotti?
48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?48 V'ha forse alcuno dei capi e dei Sacerdoti che abbia creduto in lui?
49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.49 Ma questa folla che non capisce la legge è maledetta.
50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :50 Disse loro Nicodemo quello che era andato di notte da Gesù e che era un di loro:
51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?51 La nostra legge condanna forse un uomo prima di averlo sentito e di saper ciò che faceti?
52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.52 Gli risposero: Sei forse Galileo anche tu? Esamina le Scritture e vedrai che dalla Galilea non sorge profeta.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.53 E ciascuno se ne tornò a casa sua.