Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 7


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.1 אחרי הדברים האלה הלך ישוע בארץ הגליל הלוך ועבור כי לא אבה להתהלך ביהודה על אשר בקשו היהודים להרגו
2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.2 ויקרב חג היהודים הוא חג הסכות
3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.3 ויאמרו אליו אחיו קום ולך מזה ארצה יהודה למען יראו גם תלמידיך את המעשים אשר אתה עשה
4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.4 כי לא יעשה איש דבר בסתר והוא חפץ להתפרסם לכן אם אתה עשה כאלה הגלה אל העולם
5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.5 כי אחיו גם הם לא האמינו בו
6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.6 ויאמר אליהם ישוע עתי לא באה עד עתה ועתכם תמיד נכונה
7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.7 לא יוכל העולם לשנוא אתכם ואתי ישנא באשר אני מעיד עליו כי רעים מעלליו
8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.8 עלו אתם לחג את החג אני לא אעלה אל החג הזה כי עתי לא מלאה עד עתה
9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
9 כזאת דבר וישב בגליל
10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.10 ויהי כאשר עלו אחיו לרגל ויעל גם הוא לא בגלוי כי אם כמסתתר
11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?11 והיהודים בקשהו בחג ויאמרו איה הוא
12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.12 ותהי תלונה רבה על אדותיו בתוך העם אלה אמרו טוב הוא ואלה אמרו לא כי מתעה הוא את העם
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
13 אך אין איש מדבר עליו בגלוי מפני יראת היהודים
14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.14 ויהי בחצי ימי החג עלה ישוע אל המקדש וילמד
15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?15 ויתמהו היהודים ויאמרו איך ידע זה ספר והוא לא למד
16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.16 ויען אתם ישוע ויאמר לקחי לא שלי הוא כי אם לאשר שלחני
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.17 האיש החפץ לעשות רצונו ידע לקחי אם מאת אלהים הוא ואם מנפשי אדבר
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.18 המדבר מנפשי כבוד עצמו יבקש אבל המבקש כבוד שלחו נאמן הוא ואין עולתה בו
19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?19 הלא משה נתן לכם את התורה ואין איש מכם עשה התורה מדוע תבקשו להרגני
20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?20 ויען העם ויאמר שד בקרבך מי מבקש להרגך
21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :21 ויען ישוע ויאמר להם פעלה אחת פעלתי וכלכם עליה תתמהו
22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.22 משה נתן לכם המילה אך לא ממשה היא כי אם מן האבות וביום השבת תמולו כל זכר
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?23 ועתה אם ימול זכר בשבת למען אשר לא תופר תורת משה מה תקצפו עלי כי רפאתי איש כלו בשבת
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
24 אל תשפטו למראה עין כי אם משפט צדק שפטו
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?25 ויאמרו אנשים מישבי ירושלים הלא זה הוא אשר בקשו להמיתו
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?26 והנה הוא דבר בגלוי ולא יגערו בו האף אמנם ידעו ראשינו כי באמת זה הוא המשיח
27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.27 אך את זה ידענו מאין הוא וכאשר יבוא המשיח לא ידע איש אי מזה הוא
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.28 אז קרא ישוע במקדש וילמד לאמר הן ידעתם אתי אף ידעתם מאין אני ומנפשי לא באתי אכן יש אמתי אשר שלחני ואתו לא ידעתם
29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.29 ואני ידעתיו כי מאתו אני והוא שלחני
30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.30 ויבקשו לתפשו ואיש לא שלח בו יד כי לא בא עתו
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?31 ורבים מן העם האמינו בו ויאמרו אם יבא המשיח הגם יעשה אתות רבות מאשר עשה זה
32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.32 והפרושים שמעו את העם מתלחשים עליו כזאת וישלחו הפרושים וראשי הכהנים משרתים לתפשו
33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.33 ויאמר אליהם ישוע אך למצער עודני עמכם והלכתי אל אשר שלחני
34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.34 תשחרנני ולא תמצאנני ובאשר אני שם אתם לא תוכלו לבוא
35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?35 ויאמרו היהודים איש רעהו אנה ילך זה ואנחנו לא נמצאהו הכי ילך אל הנפוצים בין היונים וילמד אנשי יון
36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
36 מה זה הדבר אשר אמר תשחרנני ולא תמצאנני ובאשר אני שם אתם לא תוכלו לבוא
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.37 ויהי ביום החג האחרון הגדול עמד ישוע ויקרא לאמר איש כי יצמא יבא נא אלי וישתה
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.38 המאמין בי כדבר הכתוב מבטנו ינהרו נהרי מים חיים
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
39 וזאת אמר על הרוח אשר יקחהו המאמינים בו כי לא נתן רוח הקדש עדנה יען אשר ישוע עוד לא נתפאר
40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.40 ורבים מהמון העם כשמעם את הדבר הזה אמרו אכן זה הוא הנביא
41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?41 ויש אשר אמרו זה הוא המשיח ואחרים אמרו המן הגליל יבא המשיח
42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?42 הלא הכתוב אמר כי מזרע דוד ומכפר בית לחם מקום דוד יצא המשיח
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.43 ותהי מחלקת בתוך העם על אדותיו
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.44 ומקצתם רצו לתפשו ואיש לא שלח בו יד
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?45 וישובו המשרתים אל הכהנים הגדולים והפרושים והמה אמרו אליהם מדוע לא הבאתם אתו
46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.46 ויענו העבדים מעולם לא דבר איש כאיש הזה
47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?47 ויאמרו אליהם הפרושים הכי נדהתם גם אתם
48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?48 הגם האמין בו איש מן השרים או מן הפרושים
49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.49 רק ההמון הזה אשר אינם ידעים את התורה ארורים המה
50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :50 ויאמר אליהם נקדימון אשר בא אליו בלילה והוא היה אחד מהם
51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?51 התשפט תורתנו איש בטרם תחקרהו לדעת את אשר עשה
52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.52 ויענו ויאמרו אליו הגם אתה מן הגליל דרש נא וראה כי לא קם נביא מן הגליל
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.53 וילכו איש איש לביתו