Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam : non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeamambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
2 Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.
3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.3 Dixerunt ergo adeum fratres eius: “ Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tuivideant opera tua, quae facis.
4 Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse : si hæc facis, manifesta teipsum mundo.4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaeritipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ”.
5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.5 Neque enimfratres eius credebant in eum.
6 Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.6 Dicit ergo eis Iesus: “ Tempus meum nondumadest, tempus autem vestrum semer est paratum.
7 Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.7 Non potest mundus odisse vos;me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt.
8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meumtempus nondum impletum est ”.
9 Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit inGalilaea.
10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, nonmanifeste sed quasi in occulto.
11 Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo etdicebant: “ Ubi est ille? ”.
12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.12 Et murmur multus de eo erat in turba. Aliiquidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducitturbam! ”.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.
15 Et mirabantur Judæi, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: “ Quomodo hic litteras scit, cum nondidicerit? ”.
16 Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non estmea sed eius, qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.17 Si quis voluerit voluntatem eius facere,cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.18 Qui asemetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius,qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
19 Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?19 Nonne Moysesdedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere?”.
20 Quid me quæritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Dæmonium habes : quis te quærit interficere ?20 Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.
21 Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :21 Respondit Iesus et dixit eis: “ Unum opus feci, et omnes miramini.
22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem — non quia ex Moyse est sed expatribus — et in sabbato circumciditis hominem.
23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?23 Si circumcisionem accipithomo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totumhominem sanum feci in sabbato?
24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustumiudicium iudicate ”.
25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quærunt interficere ?25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: “ Nonne hic est, quem quaeruntinterficere?
26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid verecognoverunt principes quia hic est Christus?
27 Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.27 Sed hunc scimus unde sit,Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ”.
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.28 Clamavit ergo docens intemplo Iesus et dicens: “ Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso nonveni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.
29 Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.29 Ego scio eum, quia abipso sum, et ipse me misit ”.
30 Quærebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.30 Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemomisit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit ?31 De turba autem multicrediderunt in eum et dicebant: “ Christus cum venerit, numquid plura signafaciet quam quae hic fecit? ”.
32 Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc : et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices etpharisaei ministros, ut apprehenderent eum.
33 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.33 Dixit ergo Iesus: “ Adhucmodicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.
34 Quæretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.34 Quaeretis me et noninvenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ”.
35 Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?35 Dixerunt ergo Iudaeiad seipsos: “ Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid indispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos?
36 quis est hic sermo, quem dixit : Quæretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
36 Quis est hic sermo,quem dixit: “Quaeretis me et non invenietis” et: “Ubi sum ego, vos nonpotestis venire”? ”.
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens:“ Si quis sitit, veniat ad me et bibat,
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.38 qui credit in me. Sicut dixitScriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
39 Hoc autem dixit deSpiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus,quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: “ Hic est verepropheta! ”;
41 Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilæa venit Christus ?41 alii dicebant: “ Hic est Christus! ”; quidam autemdicebant: “ Numquid a Galilaea Christus venit?
42 nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?42 Nonne Scriptura dixit: “Exsemine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus”? ”.
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illummanus.
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eisilli: “ Quare non adduxistis eum? ”.
46 Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.46 Responderunt ministri: “ Numquamsic locutus est homo ”.
47 Responderunt ergo eis pharisæi : Numquid et vos seducti estis ?47 Responderunt ergo eis pharisaei: “ Numquid et vosseducti estis?
48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis ?48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut expharisaeis?
49 sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ”.
50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:
51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?51 “ Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius etcognoverit quid faciat? ”.
52 Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilæus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.52 Responderunt et dixerunt ei: “ Numquid et tuex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ”.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.53 Etreversi sunt unusquisque in domum suam.