Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 19


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.1 אז לקח פילטוס את ישוע וייסרהו בשוטים
2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.2 וישרגו אנשי הצבא עטרת קצים וישימו אתו על ראשו ויעטהו לבוש ארגמן
3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum : et dabant ei alapas.3 ויאמרו שלום לך מלך היהודים ויכהו על הלחי
4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.4 ויצא פילטוס עוד החוצה ויאמר אליהם הנני מוציא אתו אליכם למען תדעו כי לא מצאתי בו כל עון
5 (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.5 וישוע יצא החוץ ועליו עטרת הקצים ולבוש הארגמן ויאמר אליהם פילטוס הנה האדם
6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
6 ויהי כאשר ראהו הכהנים הגדולים והמשרתים ויצעקו לאמר הצלב הצלב ויאמר אליהם פילטוס קחהו אתם והצליבהו כי אנכי לא מצאתי בו אשמה
7 Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.7 ויענו היהודים תורה יש לנו ועל פי תורתנו חיב מות הוא כי עשה עצמו לבן אלהים
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.8 ויהי כשמע פילטוס את הדבר הזה ויאסף לרא עוד
9 Et ingressus est prætorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.9 וישב ויבא אל בית המשפט ויאמר אל ישוע מאין אתה ולא השיבו ישוע דבר
10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?10 ויאמר אליו פילטוס אלי לא תדבר הלא ידעת כי יש לאל ידי לצלבך ויש לאל ידי לשלחך
11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.11 ויען ישוע לא היתה לך רשות עלי לולא נתן לך מלמעלה לכן עון המסגיר אתי אליך גדול מעונך
12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.
12 אז יבקש פילטוס לשלחו והיהודים צעקו ויאמרו אם תשלח את זה אינך אהב לקיסר כי כל המתנשא להיות מלך מרד הוא בקיסר
13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.13 ויהי כשמע פילטוס את הדבר הזה הוציא את ישוע החוצה וישב על כסא המשפט במקום הנקרא בשם רצפה ובלשונם גבתא
14 Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester.14 ואז היתה הכנת הפסח והשעה כשעה הששית ויאמר אל היהודים הנה מלככם והם צעקו טול טול צלב אתו
15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Cæsarem.15 ויאמר אליהם פילטוס הצלב אצלב את מלככם ויענו ראשי הכהנים אין לנו מלך כי אם הקיסר
16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
16 אז מסרו אליהם להצליבו ויקחו את ישוע ויוליכהו
17 Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, hebraice autem Golgotha :17 וישא את צלבו ויצא אל המקום הנקרא מקום הגלגלת ובלשונם גלגלתא
18 ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.18 ויצלבו אתו שמה ושני אנשים אחרים עמו מזה אחד ומזה אחד וישוע בתוך
19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judæorum.19 ופילטוס כתב על לוח וישם על הצלב וזה מכתבו ישוע הנצרי מלך היהודים
20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce, et latine.20 ויהודים רבים קראו את המכתב הזה כי המקום אשר נצלב שם ישוע היה קרוב אל העיר והמכתב היה בלשון עבר יון ורומי
21 Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.21 ויאמרו ראשי כהני היהודים אל פילטוס אל נא תכתב מלך היהודים כי אם אשר אמר אני מלך היהודים
22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.22 ויען פילטוס ויאמר את אשר כתבתי כתבתי
23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.23 ויהי כאשר צלבו אנשי הצבא את ישוע ויקחו את בגדיו ויחלקום לארבעה חלקים לאיש איש חלק אחד וגם את כתנתו והכתנת לא היתה תפורה כי אם מעשה ארג מלמעלה ועד קצה
24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
24 ויאמרו איש אל אחיו אל נא נקרעה לקרעים אך נפיל עליה גורל למי תהיה למלאת דבר הכתוב יחלקו בגדי להם ועל לבושי יפילו גורל ויעשו כן אנשי הצבא
25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.25 ועל יד צלב ישוע עמדו אמו ואחות אמו מרים אשת קלופס ומרים המגדלית
26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.26 וירא ישוע את אמו ואת תלמידו אשר אהב עמדים אצלו ויאמר אל אמו אשה הנה זה בנך
27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.27 ואחר אמר אל תלמידו הנה זאת אמך ומן השעה ההיא אסף אתה התלמיד אל ביתו
28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.28 ויהי מאחרי כן כאשר ידע ישוע כי עתה זה כלה הכל למען ימלא הכתוב כלו אמר צמאתי
29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.29 ושם כלי מלא חמץ ויטבלו ספוג בחמץ וישימהו על אזוב ויקריבהו אל פיו
30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
30 ויקח ישוע את החמץ ויאמר כלה ויט את ראשו ויפקד את רוחו
31 Judæi ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.31 ולמען לא תשארנה הגויות על הצלב ביום השבת כי ערב שבת היה וגדול יום השבת ההוא שאלו היהודים מן פילטוס לשבר את שוקיהם ולהוריד אתם
32 Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.32 ויבאו אנשי הצבא וישברו את שוקי הראשון והשני הנצלבים עמו
33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,33 ויבאו אל ישוע ובראתם כי כבר מת לא שברו את שוקיו
34 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.34 אך אחד מאנשי הצבא דקר בחנית את צדו וכרגע יצא דם ומים
35 Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.35 והראה זאת העיד ועדותו נאמנה והוא יודע כי האמת יגיד למען גם אתם תאמינו
36 Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.36 כי כל זאת היתה למלאת הכתוב ועצם לא תשברו בו
37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
37 ועוד כתוב אחר אמר והביט אליו את אשר דקרו
38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.38 ויהי אחרי כן בא יוסף הרמתי והוא תלמיד ישוע אך בסתר מפני היהודים וישאל מאת פילטוס אשר יתנהו לשאת את גופת ישוע וינח לו פילטוס ויבא וישא את גופת ישוע
39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum.39 ויבא גם נקדימון אשר בא לפנים בלילה אל ישוע ויבא ערוב מר ואהלות כמאה ליטרין
40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.40 ויקחו את גופת ישוע ויחתלוה בתכריכין עם הבשמים כאשר נהגים היהודים לקבר את מתיהם
41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.41 ובמקום אשר נצלב שם היה גן ובגן קבר חדש אשר לא הושם בו איש עד עתה
42 Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.42 שם שמו את ישוע כי ערב שבת היה ליהודים והקבר קרוב