Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lucas 18


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,1 وقال لهم ايضا مثلا في انه ينبغي ان يصلّى كل حين ولا يمل
2 dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.2 قائلا. كان في مدينة قاض لا يخاف الله ولا يهاب انسانا.
3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.3 وكان في تلك المدينة ارملة. وكانت تأتي اليه قائلة انصفني من خصمي.
4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :4 وكان لا يشاء الى زمان. ولكن بعد ذلك قال في نفسه وان كنت لا اخاف الله ولا اهاب انسانا
5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.5 فاني لاجل ان هذه الارملة تزعجني انصفها لئلا تأتي دائما فتقمعني.
6 Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :6 وقال الرب اسمعوا ما يقول قاضي الظلم.
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?7 أفلا ينصف الله مختاريه الصارخين اليه نهارا وليلا وهو متمهل عليهم.
8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
8 اقول لكم انه ينصفهم سريعا. ولكن متى جاء ابن الانسان ألعله يجد الايمان على الارض
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :9 وقال لقوم واثقين بانفسهم انهم ابرار ويحتقرون الآخرين هذا المثل.
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.10 انسانان صعدا الى الهيكل ليصلّيا واحد فريسي والآخر عشار.
11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :11 اما الفريسي فوقف يصلّي في نفسه هكذا. اللهم انا اشكرك اني لست مثل باقي الناس الخاطفين الظالمين الزناة ولا مثل هذا العشار.
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.12 اصوم مرتين في الاسبوع واعشر كل ما اقتنيه.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.13 واما العشار فوقف من بعيد لا يشاء ان يرفع عينيه نحو السماء. بل قرع على صدره قائلا اللهم ارحمني انا الخاطئ.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
14 اقول لكم ان هذا نزل الى بيته مبررا دون ذاك. لان كل من يرفع نفسه يتضع ومن يضع نفسه يرتفع
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.15 فقدّموا اليه الاطفال ايضا ليلمسهم فلما رآهم التلاميذ انتهروهم.
16 Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.16 اما يسوع فدعاهم وقال دعوا الاولاد يأتون اليّ ولا تمنعوهم لان لمثل هؤلاء ملكوت الله.
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
17 الحق اقول لكم من لا يقبل ملكوت الله مثل ولد فلن يدخله
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?18 وسأله رئيس قائلا ايها المعلّم الصالح ماذا اعمل لأرث الحياة الابدية.
19 Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.19 فقال له يسوع لماذا تدعوني صالحا. ليس احد صالحا الا واحد وهو الله.
20 Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.20 انت تعرف الوصايا. لا تزن. لا تقتل. لا تسرق. لا تشهد بالزور. اكرم اباك وامك.
21 Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.21 فقال هذه كلها حفظتها منذ حداثتي.
22 Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.22 فلما سمع يسوع ذلك قال له يعوزك ايضا شيء. بع كل مالك ووزع على الفقراء فيكون لك كنز في السماء وتعال اتبعني.
23 His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.23 فلما سمع ذلك حزن لانه كان غنيا جدا.
24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !24 فلما رآه يسوع قد حزن قال ما اعسر دخول ذوي الاموال الى ملكوت الله.
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.25 لان دخول جمل من ثقب ابرة ايسر من ان يدخل غني الى ملكوت الله.
26 Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?26 فقال الذين سمعوا فمن يستطيع ان يخلص.
27 Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.27 فقال غير المستطاع عند الناس مستطاع عند الله
28 Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.28 فقال بطرس ها نحن قد تركنا كل شيء وتبعناك.
29 Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,29 فقال لهم الحق اقول لكم ان ليس احدا ترك بيتا او والدين او اخوة او امرأة او اولادا من اجل ملكوت الله.
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
30 الا ويأخذ في هذا الزمان اضعافا كثيرة وفي الدهر الآتي الحياة الابدية
31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :31 واخذ الاثني عشر وقال لهم ها نحن صاعدون الى اورشليم وسيتم كل ما هو مكتوب بالانبياء عن ابن الانسان.
32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :32 لانه يسلم الى الامم ويستهزأ به ويشتم ويتفل عليه
33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.33 ويجلدونه ويقتلونه وفي اليوم الثالث يقوم.
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
34 واما هم فلم يفهموا من ذلك شيئا وكان هذا الأمر مخفى عنهم ولم يعلموا ما قيل
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.35 ولما اقترب من اريحا كان اعمى جالسا على الطريق يستعطي.
36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.36 فلما سمع الجمع مجتازا سأل ما عسى ان يكون هذا.
37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.37 فاخبروه ان يسوع الناصري مجتاز.
38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.38 فصرخ قائلا يا يسوع ابن داود ارحمني.
39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.39 فانتهره المتقدمون ليسكت. اما هو فصرخ اكثر كثيرا يا ابن داود ارحمني.
40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,40 فوقف يسوع وامر ان يقدم اليه. ولما اقترب سأله
41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.41 قائلا ماذا تريد ان افعل بك. فقال يا سيد ان ابصر.
42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.42 فقال له يسوع ابصر. ايمانك قد شفاك.
43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.43 وفي الحال ابصر وتبعه وهو يمجد الله. وجميع الشعب اذ رأوا سبحوا الله