Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 18


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et nondeficere,
2 dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum nontimebat et hominem non reverebatur.
3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.3 Vidua autem erat in civitate illa etveniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”.
4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :4 Et nolebat permultum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nechominem revereor,
5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, nein novissimo veniens suggillet me” ”.
6 Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :6 Ait autem Dominus: “ Audite quidiudex iniquitatis dicit;
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorumclamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
8 Dico vobis:Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas,inveniet fidem in terra? ”.
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti etaspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.10 “ Duo homines ascenderunt intemplum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus.
11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :11 Pharisaeus stanshaec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceterihominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus;
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.12 ieiuno bisin sabbato, decimas do omnium, quae possideo”.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.13 Et publicanus a longe stansnolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus,propitius esto mihi peccatori”.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
14 Dico vobis: Descendit hic iustificatus indomum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui sehumiliat, exaltabitur ”.
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent,discipuli increpabant illos.
16 Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.16 Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinitepueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
17 Amendico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud”.
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciensvitam aeternam possidebo? ”.
19 Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum?Nemo bonus nisi solus Deus.
20 Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, nonfurtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.
21 Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.21 Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”.
22 Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.22 Quo audito, Iesus aitei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibuset habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”.
23 His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.23 His ille auditis,contristatus est, quia dives erat valde.
24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !24 Videns autem illum Iesus tristemfactum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare inregnum Dei ”.
26 Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri?”.
27 Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibiliasunt apud Deum ”.
28 Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.28 Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secutisumus te ”.
29 Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,29 Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquitdomum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
30 etnon recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”.
31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, etconsummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur;
33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”.
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
34 Etipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et nonintellegebant, quae dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secusviam mendicans.
36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hocesset.
37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”.
38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.38 Et clamavitdicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”.
39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.39 Et qui praeibant,increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David,miserere mei! ”.
40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cumappropinquasset, interrogavit illum:
41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At illedixit: “ Domine, ut videam ”.
42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tuate salvum fecit ”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum.Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.