Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 18


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,1 וגם משל דבר אליהם להתפלל תמיד ולא להתרפות
2 dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.2 ויאמר שופט היה בעיר אחת אשר לא ירא את האלהים ולא נשא פנים לאדם
3 Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.3 ואלמנה היתה בעיר ההיא ותבא אליו לאמר דינה את דיני ממריבי
4 Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :4 וימאן מיום אל יום ואחרי כן אמר בנפשו גם כי את האלהים אינני ירא ולאדם לא אשא פנים
5 tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.5 אעשה את דין האלמנה הזאת על הוגיעה אתי פן תבוא תמיד ותדכאני במלים
6 Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :6 ויאמר האדון שמעו את אשר אמר דין העולה
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?7 והאלהים הלא הוא יעשה דין בחיריו הקראים אליו יומם ולילה גם כי יתמהמה להושיעם
8 Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
8 אני אמר לכם כי יעשה את דינם במהרה אך בן האדם בבאו הימצא אמונה בארץ
9 Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :9 ויוסף וישא משלו אל אנשים בטחים בנפשם כי צדיקים המה ואחרים נבזים בעיניהם ויאמר
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus.10 שני אנשים עלו אל המקדש להתפלל האחד פרוש והאחד מוכס
11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :11 ויתיצב הפרוש לבדו ויתפלל לאמר אלהים אודך כי אינני כאשר האדם הגזלים והעשקים והנאפים או גם כמכס הזה
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.12 אני צם פעמים בשבוע אני מעשר את כל קניני
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.13 והמוכס היה עמד מרחוק ולא אבה אף לשאת את עיניו לשמים כי אם תופף על לבו לאמר אלהים סלח לי החוטא
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
14 אני אמר לכם כי ירד זה לביתו נצדק מזה כי כל המרים את נפשו ישפל ואשר ישפילה ירומם
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.15 ויביאו אליו גם את הילדים למען יגע בהם ויראו התלמידים ויגערו בם
16 Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.16 ויקרא אתם ישוע אליו ויאמר הניחו לילדים לבוא אלי ואל תמנעום כי לאלה מלכות האלהים
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
17 אמן אמר אני לכם כל אשר לא יקבל את מלכות האלהים כילד הוא לא יבא בה
18 Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ?18 וישאלהו קצין אחד לאמר רבי הטוב מה לי לעשות ואירש חיי עולמים
19 Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.19 ויאמר אליו ישוע מדוע קראת לי טוב אין טוב בלתי אחד האלהים
20 Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.20 את המצות אתה יודע לא תנאף לא תרצח לא תגנב לא תענה עד שקר כבד את אביך ואת אמך
21 Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea.21 ויאמר את כל אלה שמרתי מנעורי
22 Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.22 וישמע ישוע ויאמר עוד אחת חסרת מכר את כל אשר לך וחלק לעניים ויהי לך אוצר בשמים ובוא ולך אחרי
23 His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.23 ויהי כשמעו את זאת ויעצב מאד כי עשר גדול היה לו
24 Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !24 וירא ישוע כי נעצב ויאמר כמה יקשה לבעלי נכסים לבוא אל מלכות האלהים
25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.25 כי נקל לגמל עבר בתוך נקב המחט מבוא עשיר אל מלכות האלהים
26 Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?26 ויאמרו השמעים ומי יוכל להושע
27 Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.27 ויאמר מה שיפלא מבני אדם לא יפלא מאלהים
28 Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.28 ויאמר פטרוס הן אנחנו עזבנו את הכל ונלך אחריך
29 Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,29 ויאמר אליהם אמן אמר אני לכם אין איש אשר עזב את ביתו או את אבותיו או את אחיו או את אשתו או את בניו למען מלכות האלהים
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
30 ולא יקח תחתיהם כפלים הרבה בעולם הזה ובעולם הבא חיי עולמים
31 Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis :31 ויקח אליו את שנים העשר ויאמר להם הננו עלים ירושלימה וימלא כל הכתוב בידי הנביאים על בן האדם
32 tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :32 כי ימסר לגוים ויהתלו בו ויתעללו בו וירקו בפניו
33 et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.33 ואחרי הכותם אתו בשוטים ימיתוהו וביום השלישי קום יקום
34 Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
34 והם לא הבינו מאומה ויהי הדבר הזה נעלם מהם ולא ידעו את הנאמר
35 Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans.35 ויהי בקרבו אל יריחו והנה איש עור ישב על הדרך והוא משאל
36 Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset.36 וישמע את קול העם העבר וידרש לדעת מה זאת
37 Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.37 ויגידו לו כי ישוע הנצרי עובר
38 Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.38 ויצעק לאמר ישוע בן דוד חנני
39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.39 וההלכים בראשנה גערו בו להחשתו והוא הרבה עוד לצעק ישוע בן דוד חנני
40 Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,40 ויעמד ישוע ויצו להביאו אליו ויהי כאשר קרב וישאלהו לאמר
41 dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.41 מה חפצך כי אעשה לך ויאמר אדני כי אראה
42 Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.42 ויאמר אליו ראה אמונתך הושיעה לך
43 Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.43 ופתאם ראה וילך אחריו הלך ושבח את האלהים וכל העם בראותם זאת נתנו תודה לאלהים