Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Marcus 10


font
VULGATAVULGATA
1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.