Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Marcus 10


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniuntiterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.2 Etaccedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere,tentantes eum.
3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?3 At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses?”.
4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.4 Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”.
5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :5 Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobispraeceptum istud.
6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,
8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.
9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.9 Quod ergoDeus coniunxit, homo non separet ”.
10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.10 Et domo iterum discipuli de hocinterrogabant eum.
11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.11 Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam etaliam duxerit, adulterium committit in eam;
12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
12 et si ipsa dimiserit virum suumet alii nupserit, moechatur ”.
13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantureis.
14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos veniread me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.
15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.15 Amen dico vobis:Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabateum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.
18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.18 Iesusautem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimoniumdixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.
20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.
21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest:vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; etveni, sequere me ”.
22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enimhabens possessiones multas.
23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecuniashabent, in regnum Dei introibunt ”.
24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !24 Discipuli autem obstupescebant inverbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficileest in regnum Dei introire.
25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.25 Facilius est camelum per foramen acus transirequam divitem intrare in regnum Dei ”.
26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?26 Qui magis admirabantur dicentes adsemetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.
27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
27 Intuens illos Iesus ait:“ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia suntapud Deum ”.
28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.28 Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,29 Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratresaut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propterevangelium,
30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos etfratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et insaeculo futuro vitam aeternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
31 Multi autem erunt primi novissimi, etnovissimi primi ”.
32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus,et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepitillis dicere, quae essent ei eventura:
33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam;et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eummorte et tradent eum gentibus
34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunteum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.
36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?36 At illedixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.
37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.37 Illi autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua”.
38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem,quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.
39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :39 At illidixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem egobibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;
40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.40 sedere autem addexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.
41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.
42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.42 Et vocans eosIesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus,dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :43 Non ita estautem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vesterminister;
44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret etdaret animam suam redemptionem pro multis ”.
46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius etplurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viammendicans.
47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare etdicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.
48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.48 Et comminabantur ei multi, uttaceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.49 Etstans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te ”.
50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.50 Qui, proiecto vestimento suo,exsiliens venit ad Iesum.
51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibifaciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.
52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.52 Et Iesus aitilli: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatureum in via.