Matthæum 9
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Nova Vulgata |
|---|---|
| 1 Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. | 1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam. |
| 2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua. | 2 Etecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum,dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”. |
| 3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat. | 3 Et eccequidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”. |
| 4 Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? | 4 Et cum vidissetIesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? |
| 5 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ? | 5 Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur peccata tua”, aut dicere: “Surgeet ambula”? |
| 6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. | 6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem interra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum etvade in domum tuam ”. |
| 7 Et surrexit, et abiit in domum suam. | 7 Et surrexit et abiit in domum suam. |
| 8 Videntes autem turbæ timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. | 8 Videntes autemturbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus. |
| 9 Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthæum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum. | 9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeumnomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum. |
| 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus. | 10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatoresvenientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius. |
| 11 Et videntes pharisæi, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ? | 11 Et videntespharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribusmanducat magister vester? ”. |
| 12 At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. | 12 At ille audiens ait: “ Non est opusvalentibus medico sed male habentibus. |
| 13 Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. | 13 Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”.Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”. |
| 14 Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ? | 14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaeiieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”. |
| 15 Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt. | 15 Et ait illisIesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis estsponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. |
| 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. | 16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enimsupplementum eius a vestimento, et peior scissura fit. |
| 17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur. | 17 Neque mittunt vinumnovum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utrespereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”. |
| 18 Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. | 18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eumdicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam,et vivet ”. |
| 19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus. | 19 Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. |
| 20 Et ecce mulier, quæ sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus. | 20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessitretro et tetigit fimbriam vestimenti eius. |
| 21 Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero. | 21 Dicebat enim intra se: “ Sitetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”. |
| 22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. | 22 At Iesus conversus et videnseam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit ”. Et salva facta estmulier ex illa hora. |
| 23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat : | 23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbamtumultuantem, |
| 24 Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum. | 24 dicebat: “ Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit”. Et deridebant eum. |
| 25 Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella. | 25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manumeius, et surrexit puella. |
| 26 Et exiit fama hæc in universam terram illam. | 26 Et exiit fama haec in universam terram illam. |
| 27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David. | 27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David! ”. |
| 28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum cæci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine. | 28 Cum autem venisset domum, accesserunt adeum caeci, et dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicuntei: “Utique, Domine”. |
| 29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis. | 29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum fidemvestram fiat vobis”. |
| 30 Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat. | 30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illisIesus dicens: “ Videte, ne quis sciat ”. |
| 31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa. | 31 Illi autem exeuntesdiffamaverunt eum in universa terra illa. |
| 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, dæmonium habentem. | 32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. |
| 33 Et ejecto dæmonio, locutus est mutus, et miratæ sunt turbæ, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël. | 33 Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “Numquam apparuit sic in Israel! ”. |
| 34 Pharisæi autem dicebant : In principe dæmoniorum ejicit dæmones. | 34 Pharisaei autem dicebant: “ Inprincipe daemoniorum eicit daemones ”. |
| 35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem. | 35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum etpraedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. |
| 36 Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem. | 36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut ovesnon habentes pastorem. |
| 37 Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. | 37 Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa,operarii autem pauci; |
| 38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. | 38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios inmessem suam ”. |