Matthæum 20
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Smith Van Dyke |
|---|---|
| 1 Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. | 1 فان ملكوت السموات يشبه رجلا رب بيت خرج مع الصبح ليستأجر فعلة لكرمه. |
| 2 Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. | 2 فأتفق مع الفعلة على دينار في اليوم وارسلهم الى كرمه. |
| 3 Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, | 3 ثم خرج نحو الساعة الثالثة ورأى آخرين قياما في السوق بطالين. |
| 4 et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. | 4 فقال لهم اذهبوا انتم ايضا الى الكرم فاعطيكم ما يحق لكم. فمضوا. |
| 5 Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter. | 5 وخرج ايضا نحو الساعة السادسة والتاسعة وفعل كذلك. |
| 6 Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? | 6 ثم نحو الساعة الحادية عشرة خرج ووجد آخرين قياما بطالين. فقال لهم لماذا وقفتم هنا كل النهار بطالين. |
| 7 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam. | 7 قالوا له لانه لم يستأجرنا احد. قال لهم اذهبوا انتم ايضا الى الكرم فتأخذوا ما يحق لكم. |
| 8 Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos. | 8 فلما كان المساء قال صاحب الكرم لوكيله. ادع الفعلة واعطهم الاجرة مبتدئا من الاخرين الى الاولين. |
| 9 Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. | 9 فجاء اصحاب الساعة الحادية عشرة واخذوا دينارا دينارا. |
| 10 Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios. | 10 فلما جاء الاولون ظنوا انهم يأخذون اكثر. فاخذوا هم ايضا دينارا دينارا |
| 11 Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias, | 11 وفيما هم ياخذون تذمروا على رب البيت |
| 12 dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus. | 12 قائلين. هؤلاء الآخرون عملوا ساعة واحدة وقد ساويتهم بنا نحن الذين احتملنا ثقل النهار والحر. |
| 13 At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ? | 13 فاجاب وقال لواحد منهم. يا صاحب ما ظلمتك. أما اتفقت معي على دينار. |
| 14 Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. | 14 فخذ الذي لك واذهب. فاني اريد ان اعطي هذا الاخير مثلك. |
| 15 Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ? | 15 او ما يحل لي ان افعل ما اريد بما لي. أم عينك شريرة لاني انا صالح. |
| 16 Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. | 16 هكذا يكون الآخرون اولين والاولون آخرين. لان كثيرين يدعون وقليلين ينتخبون |
| 17 Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis : | 17 وفيما كان يسوع صاعدا الى اورشليم اخذ الاثني عشر تلميذا على انفراد في الطريق وقال لهم. |
| 18 Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, | 18 ها نحن صاعدون الى اورشليم وابن الانسان يسلم الى رؤساء الكهنة والكتبة فيحكمون عليه بالموت. |
| 19 et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. | 19 ويسلمونه الى الامم لكي يهزأوا به ويجلدوه ويصلبوه. وفي اليوم الثالث يقوم |
| 20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. | 20 حينئذ تقدمت اليه ام ابني زبدي مع ابنيها وسجدت وطلبت منه شيئا. |
| 21 Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. | 21 فقال لها ماذا تريدين. قالت له قل ان يجلس ابناي هذان واحد عن يمينك والآخر عن اليسار في ملكوتك. |
| 22 Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus. | 22 فاجاب يسوع وقال لستما تعلمان ما تطلبان. أتستطيعان ان تشربا الكاس التي سوف اشربها انا وان تصطبغا بالصبغة التي اصطبغ بها انا. قالا له نستطيع. |
| 23 Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. | 23 فقال لهما اما كاسي فتشربانها وبالصبغة التي اصطبغ بها انا تصطبغان واما الجلوس عن يميني وعن يساري فليس لي ان اعطيه الا للذين اعدّ لهم من ابي. |
| 24 Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. | 24 فلما سمع العشرة اغتاظوا من اجل الاخوين. |
| 25 Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos. | 25 فدعاهم يسوع وقال انتم تعلمون ان رؤساء الامم يسودونهم والعظماء يتسلطون عليهم. |
| 26 Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister : | 26 فلا يكون هكذا فيكم. بل من اراد ان يكون فيكم عظيما فليكن لكم خادما. |
| 27 et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. | 27 ومن اراد ان يكون فيكم اولا فليكن لكم عبدا. |
| 28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. | 28 كما ان ابن الانسان لم يأت ليخدم بل ليخدم وليبذل نفسه فدية عن كثيرين |
| 29 Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa, | 29 وفيما هم خارجون من اريحا تبعه جمع كثير. |
| 30 et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. | 30 واذا اعميان جالسان على الطريق. فلما سمعا ان يسوع مجتاز صرخا قائلين ارحمنا يا سيد يا ابن داود. |
| 31 Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David. | 31 فانتهرهما الجمع ليسكتا فكانا يصرخان اكثر قائلين ارحمنا يا سيد يا ابن داود. |
| 32 Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ? | 32 فوقف يسوع وناداهما وقال ماذا تريدان ان افعل بكما. |
| 33 Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri. | 33 قالا له يا سيد ان تنفتح اعيننا. |
| 34 Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum. | 34 فتحنن يسوع ولمس اعينهما فللوقت ابصرت اعينهما فتبعاه |