Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
2 Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam etfratres eius,
3 Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem genuitEsrom, Esrom autem genuit Aram,
4 Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autemgenuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon,
5 Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.5 Salmon autem genuit Booz deRahab, Booz autem genuit Obed ex Ruth, Obed autem genuit Iesse,
6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ.6 Iesse autemgenuit David regem.
David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
7 Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.7 Salomon autem genuitRoboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa,
8 Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.8 Asa autem genuitIosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam,
9 Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.9 Ozias autemgenuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam,
10 Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuitIosiam,
11 Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigrationeBabylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathielautem genuit Zorobabel,
13 Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuitEliachim, Eliachim autem genuit Azor,
14 Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autemgenuit Achim, Achim autem genuit Eliud,
15 Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazarautem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob,
16 Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.16 Iacob autem genuit Iosephvirum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim;et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim; et atransmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim.
18 Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.18 Iesu Christi autem generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa estin utero habens de Spiritu Sancto.
19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluitocculte dimittere eam.
20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.20 Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnisapparuit ei dicens: “ Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugemtuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est;
21 Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.21 pariet autem filium,et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatiseorum ”.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino perprophetam dicentem:
23 Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, etvocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus Domini, etaccepit coniugem suam;
25 Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, etvocavit nomen eius Iesum.