Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Zachariæ 5


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.1 فعدت ورفعت عينيّ ونظرت واذا بدرج طائر.
2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.2 فقال لي ماذا ترى. فقلت اني ارى درجا طائرا طوله عشرون ذراعا وعرضه عشر اذرع.
3 Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.3 فقال لي هذه هي اللعنة الخارجة على وجه كل الارض. لان كل سارق يباد من هنا بحسبها وكل حالف يباد من هناك بحسبها.
4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
4 اني اخرجها يقول رب الجنود فتدخل بيت السارق وبيت الحالف باسمي زورا وتبيت في وسط بيته وتفنيه مع خشبه وحجارته
5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.5 ثم خرج الملاك الذي كلمني وقال لي. ارفع عينيك وانظر ما هذا الخارج.
6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.6 فقلت ما هو. فقال هذه هي الايفة الخارجة. وقال هذه عينهم في كل الارض.
7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.7 واذا بوزنة رصاص رفعت. وكانت امرأة جالسة في وسط الايفة.
8 Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.8 فقال هذه هي الشر. فطرحها الى وسط الايفة وطرح ثقل الرصاص على فمها.
9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.9 ورفعت عينيّ ونظرت واذا بامرأتين خرجتا والريح في اجنحتهما. ولهما اجنحة كاجنحة اللقلق فرفعتا الايفة بين الارض والسماء.
10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?10 فقلت للملاك الذي كلمني الى اين هما ذاهبتان بالايفة.
11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.11 فقال لي لتبنيا لها بيتا في ارض شنعار. واذا تهيّأ تقرّ هناك على قاعدتها