Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Zachariæ 5


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.1 ואשוב ואשא עיני ואראה והנה מגלה עפה
2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.2 ויאמר אלי מה אתה ראה ואמר אני ראה מגלה עפה ארכה עשרים באמה ורחבה עשר באמה
3 Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.3 ויאמר אלי זאת האלה היוצאת על פני כל הארץ כי כל הגנב מזה כמוה נקה וכל הנשבע מזה כמוה נקה
4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
4 הוצאתיה נאם יהוה צבאות ובאה אל בית הגנב ואל בית הנשבע בשמי לשקר ולנה בתוך ביתו וכלתו ואת עציו ואת אבניו
5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.5 ויצא המלאך הדבר בי ויאמר אלי שא נא עיניך וראה מה היוצאת הזאת
6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.6 ואמר מה היא ויאמר זאת האיפה היוצאת ויאמר זאת עינם בכל הארץ
7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.7 והנה ככר עפרת נשאת וזאת אשה אחת יושבת בתוך האיפה
8 Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.8 ויאמר זאת הרשעה וישלך אתה אל תוך האיפה וישלך את אבן העפרת אל פיה
9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.9 ואשא עיני וארא והנה שתים נשים יוצאות ורוח בכנפיהם ולהנה כנפים ככנפי החסידה ותשאנה את האיפה בין הארץ ובין השמים
10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?10 ואמר אל המלאך הדבר בי אנה המה מולכות את האיפה
11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.11 ויאמר אלי לבנות לה בית בארץ שנער והוכן והניחה שם על מכנתה