Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Zachariæ 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.1 Et conversus sum et levavi ocu los meos et vidi: et ecce volu men volans.
2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.2 Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ego video volumen volans;longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum”.
3 Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.3 Et dixitad me: “Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quiaomnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illudexpurgatur.
4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
4 Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis etad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius,et consumet eam et ligna eius et lapides eius”.
5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.5 Et egressus est angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Leva,quaeso, oculos tuos et vide. Quid est hoc, quod egreditur?”.
6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra.6 Et dixi: “Quidnamest?”. Et ait: “Haec est epha egrediens”. Et dixit: “Hoc est peccatumeorum in universa terra”.
7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.7 Et ecce operculum plumbi elevatum est, et eccemulier una sedens in medio ephae.
8 Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.8 Et dixit: “Haec est impietas”. Etproiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius.
9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.9 Et levavi oculos meos et vidi: et ecce duae mulieres egredientes, et ventus inalis earum, et habebant alas quasi alas milvi; et levaverunt epham inter terramet caelum.
10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ?10 Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quo istae deferuntepham?”.
11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.11 Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et,postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”.