Scrutatio

Friday, 1 March 2024 - San Felice III ( Letture di oggi)

Michaeas 2


font

1Væ qui cogitatis inutile,
et operamini malum in cubilibus vestris !
In luce matutina faciunt illud,
quoniam contra Deum est manus eorum.
2Et concupierunt agros, et violenter tulerunt :
et rapuerunt domos,
et calumniabantur virum, et domum ejus :
virum, et hæreditatem ejus.
3Idcirco hæc dicit Dominus :
Ecce ego cogito super familiam istam malum,
unde non auferetis colla vestra,
et non ambulabitis superbi :
quoniam tempus pessimum est.
4In die illa sumetur super vos parabola,
et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium :
Depopulatione vastati sumus ;
pars populi mei commutata est :
quomodo recedet a me, cum revertatur,
qui regiones nostras dividat ?
5Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.
6Ne loquamini loquentes ;
non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
7Dicit domus Jacob :
Numquid abbreviatus est spiritus Domini,
aut tales sunt cogitationes ejus ?
nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?
8et e contrario populus meus in adversarium consurrexit.
Desuper tunica pallium sustulistis :
et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.
9Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ;
a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
10Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem :
propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.
11Utinam non essem vir habens spiritum,
et mendacium potius loquerer !
Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ;
et erit super quem stillatur populus iste.
12Congregatione congregabo, Jacob, totum te ;
in unum conducam reliquias Israël :
pariter ponam illum quasi gregem in ovili,
quasi pecus in medio caularum :
tumultuabuntur a multitudine hominum.
13Ascendet enim pandens iter ante eos :
divident, et transibunt portam,
et ingredientur per eam :
et transibit rex eorum coram eis,
et Dominus in capite eorum.