Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 35


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :1 Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:
2 Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis2 “ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
3 urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;
4 quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.
5 Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
6 De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
7 id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8 Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ”.
9 Ait Dominus ad Moysen :9 Ait Dominus ad Moysen:
10 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,
11 decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;
12 in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.
13 De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
14 tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
15 tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.
17 Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.
18 Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.
19 Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.19 Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20 Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
21 aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
22 Quod si fortuitu, et absque odio22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
23 et inimicitiis quidquam horum fecerit,23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,
24 et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata :24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas
25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26 Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,
27 fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;
28 Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29 Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.
30 Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
31 Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.
32 Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.
33 ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34 Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ”.