Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Levítivo 25


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :1 وكلم الرب موسى في جبل سيناء قائلا
2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.2 كلم بني اسرائيل وقل لهم. متى أتيتم الى الارض التي انا اعطيكم تسبت الارض سبتا للرب.
3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :3 ست سنين تزرع حقلك وست سنين تقضب كرمك وتجمع غلتهما.
4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.4 واما السنة السابعة ففيها يكون للارض سبت عطلة سبتا للرب. لا تزرع حقلك ولا تقضب كرمك.
5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :5 زرّيع حصيدك لا تحصد وعنب كرمك المحول لا تقطف. سنة عطلة تكون للارض.
6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :6 ويكون سبت الارض لكم طعاما. لك ولعبدك ولامتك ولاجيرك ولمستوطنك النازلين عندك
7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
7 ولبهائمك وللحيوان الذي في ارضك تكون كل غلتها طعاما
8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :8 وتعدّ لك سبعة سبوت سنين. سبع سنين سبع مرات. فتكون لك ايام السبعة السبوت السنوية تسعا واربعين سنة.
9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.9 ثم تعبر بوق الهتاف في الشهر السابع في عاشر الشهر في يوم الكفّارة تعبّرون البوق في جميع ارضكم.
10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :10 وتقدسون السنة الخمسين وتنادون بالعتق في الارض لجميع سكانها. تكون لكم يوبيلا وترجعون كل الى ملكه وتعودون كل الى عشيرته.
11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,11 يوبيلا تكون لكم السنة الخمسون لا تزرعوا ولا تحصدوا زرّيعها ولا تقطفوا كرمها المحول.
12 ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
12 انها يوبيل. مقدسة تكون لكم. من الحقل تأكلون غلتها.
13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.13 في سنة اليوبيل هذه ترجعون كل الى ملكه.
14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,14 فمتى بعت صاحبك مبيعا او اشتريت من يد صاحبك فلا يغبن احدكم اخاه.
15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.15 حسب عدد السنين بعد اليوبيل تشتري من صاحبك وحسب سني الغلة يبيعك.
16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.16 على قدر كثرة السنين تكثر ثمنه وعلى قدر قلّة السنين تقلل ثمنه لانه عدد الغلات يبيعك.
17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.17 فلا يغبن احدكم صاحبه بل اخش الهك. اني انا الرب الهكم.
18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,18 فتعملون فرائضي وتحفظون احكامي وتعملونها لتسكنوا على الارض آمنين.
19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.19 وتعطي الارض ثمرها فتاكلون للشبع وتسكنون عليها آمنين.
20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?20 واذا قلتم ماذا ناكل في السنة السابعة ان لم نزرع ولم نجمع غلتنا.
21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :21 فاني آمر ببركتي لكم في السنة السادسة فتعمل غلة لثلاث سنين.
22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.22 فتزرعون السنة الثامنة وتاكلون من الغلة العتيقة الى السنة التاسعة. الى ان تاتي غلتها تاكلون عتيقا
23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :23 والارض لا تباع بتّة. لان لي الارض وانتم غرباء ونزلاء عندي.
24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.24 بل في كل ارض ملككم تجعلون فكاكا للارض.
25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.25 اذا افتقر اخوك فباع من ملكه ياتي وليّه الاقرب اليه ويفك مبيع اخيه.
26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,26 ومن لم يكن له ولي فان نالت يده ووجد مقدار فكاكه
27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.27 يحسب سني بيعه ويرد الفاضل للانسان الذي باع له فيرجع الى ملكه.
28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.28 وان لم تنل يده كفاية ليرد له يكون مبيعه في يد شاريه الى سنة اليوبيل ثم يخرج في اليوبيل فيرجع الى ملكه
29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.29 واذا باع انسان بيت سكن في مدينة ذات سور فيكون فكاكه الى تمام سنة بيعه. سنة يكون فكاكه.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.30 وان لم يفك قبل ان تكمل له سنة تامة وجب البيت الذي في المدينة ذات السور بتّة لشاريه في اجياله. لا يخرج في اليوبيل.
31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.31 لكن بيوت القرى التي ليس لها سور حولها فمع حقول الارض تحسب يكون لها فكاك وفي اليوبيل تخرج.
32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :32 واما مدن اللاويين بيوت مدن ملكهم فيكون لها فكاك مؤبّد للاويين.
33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.33 والذي يفكه من اللاويين المبيع من بيت او من مدينة ملكه يخرج في اليوبيل لان بيوت مدن اللاويين هي ملكهم في وسط بني اسرائيل.
34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
34 واما حقول المسارح لمدنهم فلا تباع لانها ملك دهري لهم
35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,35 واذا افتقر اخوك وقصرت يده عندك فاعضده غريبا او مستوطنا فيعيش معك.
36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.36 لا تأخذ منه ربا ولا مرابحة بل اخش الهك فيعيش اخوك معك.
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.37 فضتك لا تعطه بالربا وطعامك لا تعط بالمرابحة.
38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
38 انا الرب الهكم الذي اخرجكم من ارض مصر ليعطيكم ارض كنعان فيكون لكم الها
39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,39 واذا افتقر اخوك عندك وبيع لك فلا تستعبده استعباد عبد.
40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,40 كاجير كنزيل يكون عندك. الى سنة اليوبيل يخدم عندك.
41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.41 ثم يخرج من عندك هو وبنوه معه ويعود الى عشيرته. والى ملك آبائه يرجع.
42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :42 لانهم عبيدي الذين اخرجتهم من ارض مصر لا يباعون بيع العبيد.
43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.43 لا تتسلط عليه بعنف. بل اخش الهك.
44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :44 واما عبيدك واماؤك الذين يكونون لك فمن الشعوب الذين حولكم. منهم تقتنون عبيدا واماء.
45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :45 وايضا من ابناء المستوطنين النازلين عندكم منهم تقتنون ومن عشائرهم الذين عندكم الذين يلدونهم في ارضكم فيكونون ملكا لكم.
46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.46 وتستملكونهم لابنائكم من بعدكم ميراث ملك. تستعبدونهم الى الدهر. واما اخوتكم بنو اسرائيل فلا يتسلط انسان على اخيه بعنف
47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :47 واذا طالت يد غريب او نزيل عندك وافتقر اخوك عنده وبيع للغريب المستوطن عندك او لنسل عشيرة الغريب
48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,48 فبعد بيعه يكون له فكاك. يفكه واحد من اخوته
49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,49 او يفكه عمه او ابن عمه او يفكه واحد من اقرباء جسده من عشيرته او اذا نالت يده يفك نفسه.
50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.50 فيحاسب شاريه من سنة بيعه له الى سنة اليوبيل ويكون ثمن بيعه حسب عدد السنين. كايام اجير يكون عنده.
51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :51 ان بقي كثير من السنين فعلى قدرها يرد فكاكه من ثمن شرائه.
52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,52 وان بقي قليل من السنين الى سنة اليوبيل يحسب له وعلى قدر سنيه يرد فكاكه.
53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.53 كاجير من سنة الى سنة يكون عنده. لا يتسلط عليه بعنف امام عينيك.
54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.54 وان لم يفك بهؤلاء يخرج في سنة اليوبيل هو وبنوه معه.
55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.55 لان بني اسرائيل لي عبيد هم عبيدي الذين اخرجتهم من ارض مصر. انا الرب الهكم