Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Sapientia 16


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,
et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
1 Propter haec per his similia castigati sunt digne
et per multitudinem bestiarum tormenta passi sunt.
2 Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,
quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,
escam parans eis ortygometram :
2 Pro qua castigatione bene disponens populum tuum
ad concupiscentiam delectamenti sui,
novum saporem, escam parasti eis ortygometram:
3 ut illi quidem, concupiscentes escam
propter ea quæ illis ostensa et missa sunt,
etiam a necessaria concupiscentia averterentur.
Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
3 ut illi quidem concupiscentes escam
propter foeditatem eorum animalium, quae missa sunt,
etiam a necessaria concupiscentia averterentur;
hi autem in brevi inopes facti
etiam novam gustarent escam.
4 Oportebat enim illis sine excusatione quidem
supervenire interitum exercentibus tyrannidem ;
his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
4 Oportebat enim illis quidem sine excusatione
supervenire interitum exercentibus tyrannidem,
his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum exterminabantur.
5 Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,
morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
5 Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira,
morsibus perversorum colubrorum exterminabantur;
sed non in perpetuum ira tua permansit,
6 Sed non in perpetuum ira tua permansit,
sed ad correptionem in brevi turbati sunt,
signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
6 sed ad correptionem in brevi turbati sunt,
signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae.
7 Qui enim conversus est,
non per hoc quod videbat sanabatur,
sed per te, omnium salvatorem.
7 Qui enim conversus est, non per hoc, quod videbat, sanabatur,
sed per te omnium salvatorem.
8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris
quia tu es qui liberas ab omni malo.
8 In hoc autem ostendisti inimicis nostris
quia tu es, qui liberas ab omni malo.
9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,
et non est inventa sanitas animæ illorum,
quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.
9 Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,
et non est inventa sanitas animae illorum,
quia digni erant ab huiusmodi exterminari;
10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :
misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes:
misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,
et velociter salvabantur :
ne in altam incidentes oblivionem
non possent tuo uti adjutorio.
11 In memoriam enim sermonum tuorum
pungebantur et velociter salvabantur,
ne in altam incidentes oblivionem
non possent distrahi a tua beneficientia.
12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :
sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
12 Etenim neque herba neque malagma sanavit eos,
sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,
et deducis ad portas mortis, et reducis.
13 Tu enim vitae et mortis habes potestatem,
et deducis ad portas mortis et reducis.
14 Homo autem occidit quidem per malitiam ;
et cum exierit spiritus, non revertetur,
nec revocabit animam quæ recepta est.
14 Homo autem occidit quidem per malitiam suam
et spiritum, qui exierit, restituere non potest,
nec liberare animam, quae recepta est.
15 Sed tuam manum effugere impossibile est.
15 Sed tuam manum effugere impossibile est:
16 Negantes enim te nosse impii,
per fortitudinem brachii tui flagellati sunt :
novis aquis, et grandinibus,
et pluviis persecutionem passi,
et per ignem consumpti.
16 negantes enim te nosse impii
per fortitudinem brachii tui flagellati sunt,
novis pluviis et grandinibus et imbribus persecutionem passi
et per ignem consumpti.
17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,
plus ignis valebat :
vindex est enim orbis justorum.
17 Quod enim valde mirabile erat,
in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat;
vindex est enim orbis iustorum.
18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,
ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,
sed ut ipsi videntes scirent
quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.
18 Quodam enim tempore mansuetabatur flamma,
ne combureret, quae ad impios missa erant, animalia,
sed ut ipsi videntes
scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
19 Et quodam tempore in aqua
supra virtutem ignis exardescebat undique,
ut iniquæ terræ nationem exterminaret.
19 Quodam autem tempore et in medio aquarum
supra virtutem ignis exardescit,
ut iniquae terrae genimina exterminet.
20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,
et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,
omne delectamentum in se habentem,
et omnis saporis suavitatem.
20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum
et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore,
omne delectamentum in se habentem
et ad omnem gustum aptum.
21 Substantia enim tua dulcedinem tuam,
quam in filios habes, ostendebat ;
et deserviens uniuscujusque voluntati,
ad quod quisque volebat convertebatur.
21 Substantia enim tua dulcedinem tuam in filios ostendebat;
et deserviens sumentis voluntati,
ad quod quisque volebat, convertebatur.
22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant :
ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat
ignis ardens in grandine et pluvia coruscans ;
22 Nix autem et glacies sustinebant ignem et non tabescebant,
ut scirent quoniam fructus inimicorum
exterminabat ignis ardens in grandine et in pluviis coruscans;
23 hic autem iterum ut nutrirentur justi,
etiam suæ virtutis oblitus est.
23 hic autem iterum, ut nutrirentur iusti,
etiam suae virtutis oblitus est.
24 Creatura enim tibi factori deserviens,
exardescit in tormentum adversus injustos,
et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
24 Creatura enim tibi Factori deserviens
invalescit in tormentum adversus iniustos
et lenior fit ad benefaciendum
pro his, qui in te confidunt.
25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,
omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,
ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :
25 Propter hoc, et tunc in omnia transfigurata,
omnium nutrici gratiae tuae deserviebat
ad voluntatem eorum, qui a te desiderabant,
26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,
quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,
sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
26 ut discerent filii tui, quos dilexisti, Domine,
quoniam non nativitates fructuum pascunt homines,
sed sermo tuus credentes in te conservat.
27 Quod enim ab igne non poterat exterminari,
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :
27 Quod enim ab igne non poterat exterminari,
statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat,
28 ut notum omnibus esset
quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam,
et ad ortum lucis te adorare.
28 ut notum esset quoniam oportet praevenire solem
ad benedictionem tuam
et ad ortum lucis te adorare.
29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet,
et disperiet tamquam aqua supervacua.
29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet
et disperiet tamquam aqua supervacua.