Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Exodus 27


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.1 ועשית את המזבח עצי שטים חמש אמות ארך וחמש אמות רחב רבוע יהיה המזבח ושלש אמות קמתו
2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.2 ועשית קרנתיו על ארבע פנתיו ממנו תהיין קרנתיו וצפית אתו נחשת
3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.3 ועשית סירתיו לדשנו ויעיו ומזרקתיו ומזלגתיו ומחתתיו לכל כליו תעשה נחשת
4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.4 ועשית לו מכבר מעשה רשת נחשת ועשית על הרשת ארבע טבעת נחשת על ארבע קצותיו
5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.5 ונתתה אתה תחת כרכב המזבח מלמטה והיתה הרשת עד חצי המזבח
6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :6 ועשית בדים למזבח בדי עצי שטים וצפית אתם נחשת
7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.7 והובא את בדיו בטבעת והיו הבדים על שתי צלעת המזבח בשאת אתו
8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
8 נבוב לחת תעשה אתו כאשר הראה אתך בהר כן יעשו
9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.9 ועשית את חצר המשכן לפאת נגב תימנה קלעים לחצר שש משזר מאה באמה ארך לפאה האחת
10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.10 ועמדיו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף
11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.11 וכן לפאת צפון בארך קלעים מאה ארך ועמדו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף
12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.12 ורחב החצר לפאת ים קלעים חמשים אמה עמדיהם עשרה ואדניהם עשרה
13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.13 ורחב החצר לפאת קדמה מזרחה חמשים אמה
14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :14 וחמש עשרה אמה קלעים לכתף עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה
15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.15 ולכתף השנית חמש עשרה קלעים עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה
16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.16 ולשער החצר מסך עשרים אמה תכלת וארגמן ותולעת שני ושש משזר מעשה רקם עמדיהם ארבעה ואדניהם ארבעה
17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.17 כל עמודי החצר סביב מחשקים כסף וויהם כסף ואדניהם נחשת
18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.18 ארך החצר מאה באמה ורחב חמשים בחמשים וקמה חמש אמות שש משזר ואדניהם נחשת
19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.19 לכל כלי המשכן בכל עבדתו וכל יתדתיו וכל יתדת החצר נחשת
20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper20 ואתה תצוה את בני ישראל ויקחו אליך שמן זית זך כתית למאור להעלת נר תמיד
21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.21 באהל מועד מחוץ לפרכת אשר על העדת יערך אתו אהרן ובניו מערב עד בקר לפני יהוה חקת עולם לדרתם מאת בני ישראל