Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Exodus 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.1 Moysi quoque dixit: “ Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo ”.
3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “ Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ”.
4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel.
5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.5 Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos.
6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
7 Assumensque volumen f?deris, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.7 Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “ Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes ”.
8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis f?deris quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: “ Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ”.
9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel.
10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.10 Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est.
11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.11 Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.12 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ”.
13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei
14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.14 senioribus ait: “ Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos ”.
15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,15 Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem;
16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel.
18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.18 Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.