Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Exodus 24


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.1 ואל משה אמר עלה אל יהוה אתה ואהרן נדב ואביהוא ושבעים מזקני ישראל והשתחויתם מרחק
2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.2 ונגש משה לבדו אל יהוה והם לא יגשו והעם לא יעלו עמו
3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.3 ויבא משה ויספר לעם את כל דברי יהוה ואת כל המשפטים ויען כל העם קול אחד ויאמרו כל הדברים אשר דבר יהוה נעשה
4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.4 ויכתב משה את כל דברי יהוה וישכם בבקר ויבן מזבח תחת ההר ושתים עשרה מצבה לשנים עשר שבטי ישראל
5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.5 וישלח את נערי בני ישראל ויעלו עלת ויזבחו זבחים שלמים ליהוה פרים
6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.6 ויקח משה חצי הדם וישם באגנת וחצי הדם זרק על המזבח
7 Assumensque volumen f?deris, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.7 ויקח ספר הברית ויקרא באזני העם ויאמרו כל אשר דבר יהוה נעשה ונשמע
8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis f?deris quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
8 ויקח משה את הדם ויזרק על העם ויאמר הנה דם הברית אשר כרת יהוה עמכם על כל הדברים האלה
9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :9 ויעל משה ואהרן נדב ואביהוא ושבעים מזקני ישראל
10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.10 ויראו את אלהי ישראל ותחת רגליו כמעשה לבנת הספיר וכעצם השמים לטהר
11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.11 ואל אצילי בני ישראל לא שלח ידו ויחזו את האלהים ויאכלו וישתו
12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.12 ויאמר יהוה אל משה עלה אלי ההרה והיה שם ואתנה לך את לחת האבן והתורה והמצוה אשר כתבתי להורתם
13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,13 ויקם משה ויהושע משרתו ויעל משה אל הר האלהים
14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.14 ואל הזקנים אמר שבו לנו בזה עד אשר נשוב אליכם והנה אהרן וחור עמכם מי בעל דברים יגש אלהם
15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,15 ויעל משה אל ההר ויכס הענן את ההר
16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.16 וישכן כבוד יהוה על הר סיני ויכסהו הענן ששת ימים ויקרא אל משה ביום השביעי מתוך הענן
17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.17 ומראה כבוד יהוה כאש אכלת בראש ההר לעיני בני ישראל
18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.18 ויבא משה בתוך הענן ויעל אל ההר ויהי משה בהר ארבעים יום וארבעים לילה