Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Exodus 1


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :1 وهذه اسماء بني اسرائيل الذين جاءوا الى مصر. مع يعقوب جاء كل انسان وبيته.
2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,2 رأوبين وشمعون ولاوي ويهوذا
3 Issachar, Zabulon et Benjamin,3 ويسّاكر وزبولون وبنيامين
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.4 ودان ونفتالي وجاد واشير.
5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.5 وكانت جميع نفوس الخارجين من صلب يعقوب سبعين نفسا. ولكن يوسف كان في مصر.
6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,6 ومات يوسف وكل اخوته وجميع ذلك الجيل.
7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
7 واما بنو اسرائيل فاثمروا وتوالدوا ونموا وكثروا كثيرا جدا وامتلأت الارض منهم
8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.8 ثم قام ملك جديد على مصر لم يكن يعرف يوسف.
9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.9 فقال لشعبه هوذا بنو اسرائيل شعب اكثر واعظم منا.
10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.10 هلم نحتال لهم لئلا ينموا فيكون اذا حدثت حرب انهم ينضمون الى اعدائنا ويحاربوننا ويصعدون من الارض.
11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.11 فجعلوا عليهم رؤساء تسخير لكي يذلّوهم باثقالهم. فبنوا لفرعون مدينتي مخازن فيثوم ورعمسيس.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :12 ولكن بحسبما اذلّوهم هكذا نموا وامتدّوا. فاختشوا من بني اسرائيل.
13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,13 فاستعبد المصريون بني اسرائيل بعنف.
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.14 ومرّروا حياتهم بعبودية قاسية في الطين واللبن وفي كل عمل في الحقل. كل عملهم الذي عملوه بواسطتهم عنفا
15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,15 وكلم ملك مصر قابلتي العبرانيات اللتين اسم احداهما شفرة واسم الاخرى فوعة.
16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.16 وقال حينما تولّدان العبرانيات وتنظرانهنّ على الكراسي. ان كان ابنا فاقتلاه وان كانت بنتا فتحيا.
17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.17 ولكن القابلتين خافتا الله ولم تفعلا كما كلمهما ملك مصر. بل استحيتا الاولاد.
18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?18 فدعا ملك مصر القابلتين وقال لهما لماذا فعلتما هذا الامر واستحييتما الاولاد.
19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.19 فقالت القابتان لفرعون ان النساء العبرانيات لسن كالمصريات. فانهنّ قويات يلدن قبل ان تاتيهنّ القابلة.
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.20 فاحسن الله الى القابلتين. ونما الشعب وكثر جدا.
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.21 وكان اذ خافت القابلتان الله انه صنع لهما بيوتا.
22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.22 ثم امر فرعون جميع شعبه قائلا كل ابن يولد تطرحونه في النهر. لكن كل بنت تستحيونها