Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Exodus 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda,
3 Issachar, Zabulon et Benjamin,3 Issachar, Zabulon et Beniamin,
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.
6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,
7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;
9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;
10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”.
11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,
16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.16 praecipiens eis: “ Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ”.
17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?18 Quibus ad se accersitis rex ait: “ Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”.
19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.19 Quae responderunt: “ Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ”.
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ”.