Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 17


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israel.
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae, quae erant vallatae muris; praesidiaque disposuit in terra Iudae et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.
3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,3 Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim
4 sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.4 sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel.
5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.5 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat; factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria.
6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit.
7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda :7 Tertio autem anno regni sui misit principes suos Benhail et Abdiam et Zachariam et Nathanael et Michaiam, ut docerent in civitatibus Iudae,
8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :8 et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes.
9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.9 Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum.
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat.
11 Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.11 Sed et de Philisthim Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti; Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingenta et hircos totidem.
12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.12 Crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda castella urbesque horreorum.
13 Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,13 Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem,
14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.14 quorum iste numerus per familias singulorum: in Iuda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimorum trecenta milia;
15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.15 et ad latus eius Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia;
16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.16 ad latus quoque istius Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium;
17 Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.17 de Beniamin autem robustus ad proelia Eliada et cum eo tenentium arcum et clipeum ducenta milia;
18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.18 et ad latus eius Iozabad et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum.
19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis in universo Iuda.