Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon II 17


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.1 וימלך יהושפט בנו תחתיו ויתחזק על ישראל
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.2 ויתן חיל בכל ערי יהודה הבצרות ויתן נציבים בארץ יהודה ובערי אפרים אשר לכד אסא אביו
3 Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,3 ויהי יהוה עם יהושפט כי הלך בדרכי דויד אביו הראשנים ולא דרש לבעלים
4 sed in Deo patris sui : et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.4 כי לאלהי אביו דרש ובמצותיו הלך ולא כמעשה ישראל
5 Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.5 ויכן יהוה את הממלכה בידו ויתנו כל יהודה מנחה ליהושפט ויהי לו עשר וכבוד לרב
6 Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.6 ויגבה לבו בדרכי יהוה ועוד הסיר את הבמות ואת האשרים מיהודה
7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda :7 ובשנת שלוש למלכו שלח לשריו לבן חיל ולעבדיה ולזכריה ולנתנאל ולמיכיהו ללמד בערי יהודה
8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :8 ועמהם הלוים שמעיהו ונתניהו וזבדיהו ועשהאל ושמרימות ויהונתן ואדניהו וטוביהו וטוב אדוניה הלוים ועמהם אלישמע ויהורם הכהנים
9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.9 וילמדו ביהודה ועמהם ספר תורת יהוה ויסבו בכל ערי יהודה וילמדו בעם
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.10 ויהי פחד יהוה על כל ממלכות הארצות אשר סביבות יהודה ולא נלחמו עם יהושפט
11 Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.11 ומן פלשתים מביאים ליהושפט מנחה וכסף משא גם הערביאים מביאים לו צאן אילים שבעת אלפים ושבע מאות ותישים שבעת אלפים ושבע מאות
12 Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.12 ויהי יהושפט הלך וגדל עד למעלה ויבן ביהודה בירניות וערי מסכנות
13 Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,13 ומלאכה רבה היה לו בערי יהודה ואנשי מלחמה גבורי חיל בירושלם
14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.14 ואלה פקדתם לבית אבותיהם ליהודה שרי אלפים עדנה השר ועמו גבורי חיל שלש מאות אלף
15 Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.15 ועל ידו יהוחנן השר ועמו מאתים ושמונים אלף
16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.16 ועל ידו עמסיה בן זכרי המתנדב ליהוה ועמו מאתים אלף גבור חיל
17 Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.17 ומן בנימן גבור חיל אלידע ועמו נשקי קשת ומגן מאתים אלף
18 Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.18 ועל ידו יהוזבד ועמו מאה ושמונים אלף חלוצי צבא
19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.19 אלה המשרתים את המלך מלבד אשר נתן המלך בערי המבצר בכל יהודה