Salmi 144
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum. | 1 Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi. |
2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. | 2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. |
3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum? | 3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. |
4 Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens. | 4 Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. |
5 Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. | 5 Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt. |
6 Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos. | 6 Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt. |
7 Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, | 7 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt. |
8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. | 8 Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors. |
9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, | 9 Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. |
10 qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno. | 10 Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi. |
11 Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. | 11 Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur : |
12 Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. | 12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui. |
13 Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris, | 13 Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. |
14 boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris. | 14 Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. |
15 Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus. | 15 Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno. |
16 Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. | |
17 Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. | |
18 Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. | |
19 Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos. | |
20 Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. | |
21 Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi. |