Jó 40
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob: | 1 ויען יהוה את איוב ויאמר |
2 “ Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ”. | 2 הרב עם שדי יסור מוכיח אלוה יעננה |
3 Respondens autem Iob Domino dixit: | 3 ויען איוב את יהוה ויאמר |
4 “ Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum. | 4 הן קלתי מה אשיבך ידי שמתי למו פי |
5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam ”. | 5 אחת דברתי ולא אענה ושתים ולא אוסיף |
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit: | 6 ויען יהוה את איוב מן סערה ויאמר |
7 “ Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me. | 7 אזר נא כגבר חלציך אשאלך והודיעני |
8 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris? | 8 האף תפר משפטי תרשיעני למען תצדק |
9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas? | 9 ואם זרוע כאל לך ובקול כמהו תרעם |
10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere. | 10 עדה נא גאון וגבה והוד והדר תלבש |
11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia. | 11 הפץ עברות אפך וראה כל גאה והשפילהו |
12 Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo. | 12 ראה כל גאה הכניעהו והדך רשעים תחתם |
13 Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; | 13 טמנם בעפר יחד פניהם חבש בטמון |
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. | 14 וגם אני אודך כי תושע לך ימינך |
15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit. | 15 הנה נא בהמות אשר עשיתי עמך חציר כבקר יאכל |
16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius. | 16 הנה נא כחו במתניו ואנו בשרירי בטנו |
17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. | 17 יחפץ זנבו כמו ארז גידי פחדו ישרגו |
18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. | 18 עצמיו אפיקי נחושה גרמיו כמטיל ברזל |
19 Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. | 19 הוא ראשית דרכי אל העשו יגש חרבו |
20 Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi. | 20 כי בול הרים ישאו לו וכל חית השדה ישחקו שם |
21 Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus; | 21 תחת צאלים ישכב בסתר קנה ובצה |
22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis. | 22 יסכהו צאלים צללו יסבוהו ערבי נחל |
23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius. | 23 הן יעשק נהר לא יחפוז יבטח כי יגיח ירדן אל פיהו |
24 In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius? | 24 בעיניו יקחנו במוקשים ינקב אף |
25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius? | |
26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius? | |
27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia? | |
28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? | |
29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis? | |
30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? | |
31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius? | |
32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas. |