Giobbe 20
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit: | 1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit : |
2 “ Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. | 2 Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. |
3 Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi. | 3 Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. |
4 Scisne hoc a principio, ex quo positus est homo super terram, | 4 Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, |
5 quod exsultatio iniquorum brevis sit, et gaudium impiorum ad instar puncti? | 5 quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. |
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit, | 6 Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, |
7 quasi sterquilinium in finem perdetur, et, qui eum viderant, dicent: “Ubi est?”. | 7 quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ? |
8 Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna. | 8 Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna. |
9 Oculus, qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. | 9 Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. |
10 Filii eius satagent complacere pauperibus, et manus illius reddent ei possessionem suam. | 10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. |
11 Ossa eius, quae implebantur adulescentia, cum eo in pulvere dormient. | 11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. |
12 Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua sua. | 12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. |
13 Parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo. | 13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. |
14 Panis eius in visceribus illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. | 14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. |
15 Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. | 15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. |
16 Venenum aspidum sugebat, et occidet eum lingua viperae. | 16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. |
17 Non videat rivulos olei, torrentes mellis et butyri. | 17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) |
18 Restituet quaestum suum nec deglutiet, de opibus venditionum non laetabitur. | 18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. |
19 Quoniam confringens deseruit pauperes, domum rapuit et non aedificavit eam. | 19 Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non ædificavit eam. |
20 Nec est satiatus venter eius; et cum desideriis suis evadere non potuit. | 20 Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. |
21 Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. | 21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. |
22 Cum satiatus fuerit, arctabitur; et omnis dolor irruet super eum. | 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur : æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. |
23 Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. | 23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. |
24 Fugiet arma ferrea et irruet in arcum aereum. | 24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. |
25 Sagitta transverberabit corpus eius, et fulgur iecur eius; vadent et venient super eum horribilia. | 25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles. |
26 Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. | 26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo. |
27 Revelabunt caeli iniquitatem eius, et terra consurget adversus eum. | 27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. |
28 Auferetur germen domus illius, detrahetur in die furoris Dei. | 28 Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei. |
29 Haec est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a Domino ”. | 29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino. |