Giobbe 33
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Audi igitur, Iob, eloquia mea et omnes sermones meos ausculta. | 1 ولكن اسمع الآن يا ايوب اقوالي واصغ الى كل كلامي. |
2 Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus meis. | 2 هانذا قد فتحت فمي. لساني نطق في حنكي. |
3 Ex recto corde sermones mei sunt, et sententiam puram labia mea loquentur. | 3 استقامة قلبي كلامي ومعرفة شفتيّ هما تنطقان بها خالصة. |
4 Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me. | 4 روح الله صنعني ونسمة القدير احيتني. |
5 Si potes, responde mihi, praepara te coram me et consiste. | 5 ان استطعت فاجبني. احسن الدعوى امامي. انتصب. |
6 Ecce ego sicut tu coram Deo sum et de eodem luto abscissus sum et ego. | 6 هانذا حسب قولك عوضا عن الله انا ايضا من الطين تقرصت. |
7 Verumtamen terror meus non te terreat, et onus meum non sit tibi grave. | 7 هوذا هيبتي لا ترهبك وجلالي لا يثقل عليك |
8 Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi: | 8 انك قد قلت في مسامعي وصوت اقوالك سمعت. |
9 “Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. | 9 قلت انا بريء بلا ذنب. زكي انا ولا اثم لي. |
10 Quia querelas in me repperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi; | 10 هوذا يطلب عليّ علل عداوة. يحسبني عدوا له. |
11 posuit in nervo pedes meos, custodivit omnes semitas meas”. | 11 وضع رجليّ في المقطرة. يراقب كل طرقي |
12 Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine. | 12 ها انك في هذا لم تصب. انا اجيبك. لان الله اعظم من الانسان. |
13 Quare adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi? | 13 لماذا تخاصمه. لان كل اموره لا يجاوب عنها. |
14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. | 14 لكن الله يتكلم مرة وباثنتين لا يلاحظ الانسان. |
15 Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo, | 15 في حلم في رؤيا الليل عند سقوط سبات على الناس في النعاس على المضجع |
16 tunc aperit aures virorum et in visionibus terret eos, | 16 حينئذ يكشف آذان الناس ويختم على تاديبهم. |
17 ut avertat hominem ab his, quae facit, et liberet eum de superbia, | 17 ليحول الانسان عن عمله ويكتم الكبرياء عن الرجل |
18 eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. | 18 ليمنع نفسه عن الحفرة وحياته من الزوال بحربة الموت. |
19 Increpat quoque per dolorem in lectulo, et tremitus ossium eius continuus. | 19 ايضا يؤدب بالوجع على مضجعه ومخاصمة عظامه دائمة |
20 Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. | 20 فتكره حياته خبزا ونفسه الطعام الشهي. |
21 Tabescet caro eius in conspectu, et ossa, quae non videbantur, nudabuntur. | 21 فيبلى لحمه عن العيان وتنبري عظامه فلا ترى |
22 Appropinquavit corruptioni foveae, et vita illius mortiferis sedibus. | 22 وتقرب نفسه الى القبر وحياته الى المميتين. |
23 Si fuerit apud eum angelus, unus de milibus interpres, ut annuntiet homini aequitatem, | 23 ان وجد عنده مرسل وسيط واحد من الف ليعلن للانسان استقامته |
24 miserebitur eius et dicet: “Libera eum, ut non descendat in foveam; inveni, in quo ei propitier”. | 24 يترءاف عليه ويقول اطلقه عن الهبوط الى الحفرة قد وجدت فدية. |
25 Revirescet caro eius plus quam in iuventute, revertetur ad dies adulescentiae suae. | 25 يصير لحمه اغض من لحم الصبي ويعود الى ايام شبابه. |
26 Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit; et videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam. | 26 يصلّي الى الله فيرضى عنه ويعاين وجهه بهتاف فيرد على الانسان بره. |
27 Canit ad homines et dicit: “Peccavi et iustitiam perverti et non debui satisfacere. | 27 يغني بين الناس فيقول قد اخطأت وعوجت المستقيم ولم أجاز عليه. |
28 Liberavit animam suam, ne pergeret in foveam, sed vivens lucem videret”. | 28 فدى نفسي من العبور الى الحفرة فترى حياتي النور |
29 Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, | 29 هوذا كل هذه يفعلها الله مرتين وثلاثا بالانسان |
30 ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium. | 30 ليرد نفسه من الحفرة ليستنير بنور الاحياء. |
31 Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. | 31 فاصغ يا ايوب واستمع لي. انصت فانا اتكلم. |
32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi; loquere, volo enim te apparereiustum. | 32 ان كان عندك كلام فاجبني. تكلم. فاني اريد تبريرك. |
33 Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam ”. | 33 والا فاستمع انت لي. انصت فاعلمك الحكمة |