1Diligite justitiam, qui judicatis terram.
Sentite de Domino in bonitate,
et in simplicitate cordis quærite illum :
2quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,
apparet autem eis qui fidem habent in illum.
3Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;
probata autem virtus corripit insipientes.
4Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
5Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,
et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,
et corripietur a superveniente iniquitate.
6Benignus est enim spiritus sapientiæ,
et non liberabit maledicum a labiis suis :
quoniam renum illius testis est Deus,
et cordis illius scrutator est verus,
et linguæ ejus auditor.
7Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,
et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
8Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,
nec præteriet illum corripiens judicium.
9In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;
sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,
ad correptionem iniquitatum illius.
10Quoniam auris zeli audit omnia,
et tumultus murmurationum non abscondetur.
11Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,
et a detractione parcite linguæ :
quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,
os autem quod mentitur occidit animam.

12Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,
neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
13Quoniam Deus mortem non fecit,
nec lætatur in perditione vivorum.
14Creavit enim ut essent omnia,
et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :
et non est in illis medicamentum exterminii,
nec inferorum regnum in terra.
15Justitia enim perpetua est, et immortalis.
16Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,
et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;
et sponsiones posuerunt ad illam,
quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc