Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 11


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 מאזני מרמה תועבת יהוה ואבן שלמה רצונו1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum,
et pondus aequum voluntas eius.
2 בא זדון ויבא קלון ואת צנועים חכמה2 Venit superbia, veniet et contumelia;
apud humiles autem sapientia.
3 תמת ישרים תנחם וסלף בוגדים ושדם3 Simplicitas iustorum diriget eos,
et supplantatio perversorum vastabit illos.
4 לא יועיל הון ביום עברה וצדקה תציל ממות4 Non proderunt divitiae in die ultionis,
iustitia autem liberabit a morte.
5 צדקת תמים תישר דרכו וברשעתו יפל רשע5 Iustitia simplicis diriget viam eius,
et in impietate sua corruet impius.
6 צדקת ישרים תצילם ובהות בגדים ילכדו6 Iustitia rectorum liberabit eos,
et in insidiis suis capientur iniqui.
7 במות אדם רשע תאבד תקוה ותוחלת אונים אבדה7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes;
et exspectatio divitiarum peribit.
8 צדיק מצרה נחלץ ויבא רשע תחתיו8 Iustus de angustia liberatus est,
et tradetur impius pro eo.
9 בפה חנף ישחת רעהו ובדעת צדיקים יחלצו9 Simulator ore decipit amicum suum,
iusti autem liberabuntur scientia.
10 בטוב צדיקים תעלץ קריה ובאבד רשעים רנה10 In bonis iustorum exsultabit civitas,
et in perditione impiorum erit laudatio.
11 בברכת ישרים תרום קרת ובפי רשעים תהרס11 Benedictione iustorum exaltabitur civitas
et ore impiorum subvertetur.
12 בז לרעהו חסר לב ואיש תבונות יחריש12 Qui despicit amicum suum, indigens corde est,
vir autem prudens tacebit.
13 הולך רכיל מגלה סוד ונאמן רוח מכסה דבר13 Qui ambulat susurrans, revelat arcana;
qui autem fidelis est animi, celat commissum.
14 באין תחבלות יפל עם ותשועה ברב יועץ14 Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet;
salus autem, ubi multa consilia.
15 רע ירוע כי ערב זר ושנא תקעים בוטח15 Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo;
qui autem odit sponsores, securus erit.
16 אשת חן תתמך כבוד ועריצים יתמכו עשר16 Mulier gratiosa inveniet gloriam,
et robusti habebunt divitias.
17 גמל נפשו איש חסד ועכר שארו אכזרי17 Benefacit animae suae vir misericors;
qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
18 רשע עשה פעלת שקר וזרע צדקה שכר אמת18 Impius facit opus fallax,
seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19 כן צדקה לחיים ומרדף רעה למותו19 Firmus in iustitia praeparat vitam,
et sectator malorum mortem.
20 תועבת יהוה עקשי לב ורצונו תמימי דרך20 Abominabile Domino cor pravum,
et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21 יד ליד לא ינקה רע וזרע צדיקים נמלט21 Manus in manu, non erit impunitus malus,
semen autem iustorum salvabitur.
22 נזם זהב באף חזיר אשה יפה וסרת טעם22 Circulus aureus in naribus suis
mulier pulchra et fatua.
23 תאות צדיקים אך טוב תקות רשעים עברה23 Desiderium iustorum omne bonum est,
praestolatio impiorum furor.
24 יש מפזר ונוסף עוד וחושך מישר אך למחסור24 Alii dividunt propria et ditiores fiunt,
alii parciores iusto semper in egestate sunt.
25 נפש ברכה תדשן ומרוה גם הוא יורא25 Anima, quae benedicit, impinguabitur;
et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
26 מנע בר יקבהו לאום וברכה לראש משביר26 Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis,
benedictio autem super caput vendentium.
27 שחר טוב יבקש רצון ודרש רעה תבואנו27 Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum;
qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
28 בוטח בעשרו הוא יפל וכעלה צדיקים יפרחו28 Qui confidit in divitiis suis, corruet,
iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29 עוכר ביתו ינחל רוח ועבד אויל לחכם לב29 Qui conturbat domum suam, possidebit ventos;
et, qui stultus est, serviet sapienti.
30 פרי צדיק עץ חיים ולקח נפשות חכם30 Fructus iusti lignum vitae;
et suscipit animas, qui sapiens est.
31 הן צדיק בארץ ישלם אף כי רשע וחוטא31 Si iustus in terra rependitur,
quanto magis impius et peccator.