Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Iacobi 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostriIesu Christi gloriae.
2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureumanulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sedehic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo”;
4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationuminiquarum?
5 Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo,divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
6 vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?6 Vos autemexhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos adiudicia?
7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuumsicut teipsum ”, bene facitis;
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.9 si autem personas accipitis, peccatumoperamini, redarguti a lege quasi transgressores.
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.10 Quicumque autem totam legemservaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.11 Qui enim dixit:“ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis,occidis autem, factus es transgressor legis.
12 Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.12 Sic loquimini et sic facitesicut per legem libertatis iudicandi.
13 Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
13 Iudicium enim sine misericordia illi,qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem nonhabeat? Numquid poterit fides salvare eum?
15 Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,15 Si frater aut soror nudi sunt etindigent victu cotidiano,
16 dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?16 dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite inpace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessariasunt corporis, quid proderit?
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua estin semetipsa.
18 Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.18 Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”.Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meisfidem.
19 Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt etcontremiscunt!
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibusotiosa est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus estofferens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?22 Vides quoniam fides cooperabaturoperibus illius, et ex operibus fides consummata est;
23 Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.23 et suppleta estScriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?24 Videtis quoniam ex operibus iustificaturhomo et non ex fide tantum.
25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne exoperibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.26 Sicut enimcorpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.