Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Philippenses 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.1 Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea,sic state in Domino, carissimi!
2 Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.2 Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.
3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.3 Etiam rogo ette, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cumClemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
4 Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.4 Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!
5 Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.5 Modestia vestra nota sitomnibus hominibus. Dominus prope.
6 Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.6 Nihil solliciti sitis, sed in omnibusoratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescantapud Deum.
7 Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.7 Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra etintellegentias vestras in Christo Iesu.
8 De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.8 De cetero, fratres, quaecumque suntvera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumqueamabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;
9 Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; etDeus pacis erit vobiscum.
10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistispro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
11 Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.11 Nonquasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum etsatiari et esurire et abundare et penuriam pati.
13 Omnia possum in eo qui me confortat.13 Omnia possum in eo, qui meconfortat.
14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.
15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :15 Scitis autem etvos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum aMacedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vossoli;
16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.
17 Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.17 Nonquia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.
18 Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.18 Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quaemisistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.19 Deus autem meusimplebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in ChristoIesu.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.21 Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt,fratres.
22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.22 Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.
23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.23 Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.