Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Philippenses 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.1 Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu,qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis:
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
2 gratia vobis et pax a Deo Patrenostro et Domino Iesu Christo.
3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,3 Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4 semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,4 semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
5 super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.5 super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc;
6 Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :6 confidens hocipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem ChristiIesu;
7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.7 sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam incorde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii sociosgratiae meae omnes vos esse.
8 Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.8 Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vosin visceribus Christi Iesu.
9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :9 Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magisabundet in scientia et omni sensu,
10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,10 ut probetis potiora, ut sitis sinceri etsine offensa in diem Christi,
11 repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
11 repleti fructu iustitiae, qui est per IesumChristum, in gloriam et laudem Dei.
12 Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :12 Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectumvenerunt evangelii,
13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,13 ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omnipraetorio et in ceteris omnibus;
14 et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.14 et plures e fratribus in Domino confidentesvinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui.
15 Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :15 Quidam quidem etpropter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatemChristum praedicant;
16 quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.16 hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionemevangelii positus sum,
17 Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.17 illi autem ex contentione Christum annuntiant, nonsincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18 Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.18 Quid enim? Dumomni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hocgaudeo; sed et gaudebo,
19 Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,19 scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem pervestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
20 secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.20 secundumexspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicutsemper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive permortem.
21 Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.21 Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum.
22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.22 Quod si vivere in carne, hicmihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23 Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :23 Coartor autem ex his duobus:desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius;
24 permanere autem in carne, necessarium propter vos.24 permanereautem in carne, magis necessarium est propter vos.
25 Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :25 Et hoc confidens, scioquia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei,
26 ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
26 ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum advos.
27 Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :27 Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et viderovos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes,concertantes fide evangelii;
28 et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :28 et in nullo perterriti ab adversariis, quod estillis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo;
29 quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :29 quia vobis hocdonatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illopatiamini
30 idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.30 idem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis in me.