Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Galatas 4


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :1 وانما اقول ما دام الوارث قاصرا لا يفرق شيئا عن العبد مع كونه صاحب الجميع.
2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :2 بل هو تحت اوصياء ووكلاء الى الوقت المؤجل من ابيه.
3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.3 هكذا نحن ايضا لما كنا قاصرين كنا مستعبدين تحت اركان العالم.
4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,4 ولكن لما جاء ملء الزمان ارسل الله ابنه مولودا من امرأة مولودا تحت الناموس
5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.5 ليفتدي الذين تحت الناموس لننال التبني.
6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.6 ثم بما انكم ابناء ارسل الله روح ابنه الى قلوبكم صارخا يا ابا الآب.
7 Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
7 اذا لست بعد عبدا بل ابنا وان كنت ابنا فوارث للّه بالمسيح
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.8 لكن حينئذ اذ كنتم لا تعرفون الله استعبدتم للذين ليسوا بالطبيعة آلهة.
9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?9 واما الآن اذ عرفتم الله بل بالحري عرفتم من الله فكيف ترجعون ايضا الى الاركان الضعيفة الفقيرة التي تريدون ان تستعبدوا لها من جديد.
10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.10 أتحفظون اياما وشهورا واوقاتا وسنين.
11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
11 اخاف عليكم ان اكون قد تعبت فيكم عبثا
12 Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.12 اتضرع اليكم ايها الاخوة كونوا كما انا لاني انا ايضا كما انتم لم تظلموني شيئا.
13 Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea13 ولكنكم تعلمون اني بضعف الجسد بشرتكم في الاول.
14 non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.14 وتجربتي التي في جسدي لم تزدروا بها ولا كرهتموها بل كملاك من الله قبلتموني كالمسيح يسوع.
15 Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.15 فماذا كان اذا تطويبكم. لاني اشهد لكم انه لو امكن لقلعتم عيونكم واعطيتموني.
16 Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?16 أفقد صرت اذا عدوا لكم لاني اصدق لكم.
17 Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.17 يغارون لكم ليس حسنا بل يريدون ان يصدوكم لكي تغاروا لهم.
18 Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.18 حسنة هي الغيرة في الحسنى كل حين وليس حين حضوري عندكم فقط.
19 Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :19 يا اولادي الذين اتمخض بكم ايضا الى ان يتصور المسيح فيكم.
20 vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
20 ولكني كنت اريد ان اكون حاضرا عندكم الآن واغيّر صوتي لاني متحيّر فيكم
21 Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?21 قولوا لي انتم الذين تريدون ان تكونوا تحت الناموس ألستم تسمعون الناموس.
22 Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.22 فانه مكتوب انه كان لابراهيم ابنان واحد من الجارية والآخر من الحرة.
23 Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :23 لكن الذي من الجارية ولد حسب الجسد واما الذي من الحرة فبالموعد.
24 quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :24 وكل ذلك رمز لان هاتين هما العهدان احداهما من جبل سيناء الوالد للعبودية الذي هو هاجر.
25 Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.25 لان هاجر جبل سيناء في العربية. ولكنه يقابل اورشليم الحاضرة فانها مستعبدة مع بنيها.
26 Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.26 واما اورشليم العليا التي هي امنا جميعا فهي حرة.
27 Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ;
erumpe et clama, quæ non parturis :
quia multi filii desertæ,
magis quam ejus quæ habet virum.
27 لانه مكتوب افرحي ايتها العاقر التي لم تلد. اهتفي واصرخي ايتها التي لم تتمخض فان اولاد الموحشة اكثر من التي لها زوج.
28 Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.28 واما نحن ايها الاخوة فنظير اسحق اولاد الموعد.
29 Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.29 ولكن كما كان حينئذ الذي ولد حسب الجسد يضطهد الذي حسب الروح هكذا الآن ايضا.
30 Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.30 لكن ماذا يقول الكتاب. اطرد الجارية وابنها لانه لا يرث ابن الجارية مع ابن الحرة.
31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.31 اذا ايها الاخوة لسنا اولاد جارية بل اولاد الحرة