Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Galatas 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?1 O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos IesusChristus descriptus est crucifixus?
2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?2 Hoc solum volo a vobis discere: Exoperibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?
3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?3 Sic stulti estis? CumSpiritu coeperitis, nunc carne consummamini?
4 tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.4 Tanta passi estis sine causa? Sitamen et sine causa!
5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes invobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :6 Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam.
7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.7 Cognoscitisergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.8 Providens autem Scriptura,quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur inte omnes gentes”.
9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.9 Igitur, qui ex fide sunt, benedi cuntur cum fideliAbraham.
10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptumest enim: “ Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scriptasunt in libro legis, ut faciat ea ”.
11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.11 Quoniam autem in lege nemoiustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
12 Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.12 lex autemnon est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.
13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :13 Christus nos redemit demaledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “ Maledictusomnis, qui pendet in ligno ”,
14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
14 ut in gentes benedictio Abrahae fieret inChristo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.15 Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemoirritum facit aut superordinat.
16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.16 Abrahae autem dictae sunt promissiones etsemini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno:“Et semini tuo”, qui est Christus.
17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.17 Hoc autem dico: Testamentumconfirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, nonirritum facit ad evacuandam promissionem.
18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
18 Nam si ex lege hereditas, iam nonex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.19 Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen,cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.20 Mediator autemunius non est, Deus autem unus est.
21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Sienim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.22 Sedconclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi dareturcredentibus.
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem,quae revelanda erat.
24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut exfide iustificemur;
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
25 at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.26 Omnesenim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.27 Quicumque enim in Christumbaptizati estis, Christum induistis:
28 Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.28 non est Iudaeus neque Graecus, non estservus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis inChristo Iesu.
29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.29 Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundumpromissionem heredes.