| 1 Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ? | 1 Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Nonopus meum vos estis in Domino? |
| 2 Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. | 2 Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobissum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. |
| 3 Mea defensio apud eos qui me interrogant, hæc est : | 3 Mea defensio apudeos, qui me interrogant, haec est. |
| 4 Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ? | 4 Numquid non habemus potestatem manducandiet bibendi? |
| 5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ? | 5 Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi,sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? |
| 6 aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ? | 6 Aut solus ego etBarnabas non habemus potestatem non operandi?
|
| 7 Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? | 7 Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius nonedit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat? |
| 8 Numquid secundum hominem hæc dico ? an et lex hæc non dicit ? | 8 Numquid secundumhominem haec dico? An et lex haec non dicit? |
| 9 Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ? | 9 Scriptum est enim in Lege Moysis:“ Non alligabis os bovi trituranti ”. Numquid de bobus cura est Deo? |
| 10 an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi. | 10 Anpropter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe,qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. |
| 11 Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ? | 11 Si nos vobisspiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? |
| 12 Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. | 12 Si aliipotestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hacpotestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. |
| 13 Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quæ de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ? | 13 Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; quialtari deserviunt, cum altari participantur? |
| 14 Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. | 14 Ita et Dominus ordinavit his,qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
|
| 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. | 15 Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me;bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. |
| 16 Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : væ enim mihi est, si non evangelizavero. | 16 Nam sievangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enimmihi est, si non evangelizavero! |
| 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est. | 17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; siautem invitus, dispensatio mihi credita est. |
18 Quæ est ergo merces mea ? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
| 18 Quae est ergo merces mea? Utevangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate meain evangelio.
|
| 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. | 19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. |
| 20 Et factus sum Judæis tamquam Judæus, ut Judæos lucrarer : | 20 Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, quisub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, quisub lege erant, lucri facerem; |
| 21 iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant. | 21 his, qui sine lege erant, tamquam sine legeessem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri faceremeos, qui sine lege erant; |
| 22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos. | 22 factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. |
| 23 Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar. | 23 Omniaautem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar.
|
| 24 Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis. | 24 Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unusaccipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. |
| 25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam. | 25 Omnis autem, qui in agonecontendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronamaccipiant, nos autem incorruptam. |
| 26 Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans : | 26 Ego igitur sic curro non quasi in incertum,sic pugno non quasi aerem verberans; |
| 27 sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar. | 27 sed castigo corpus meum et in servitutemredigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
|