Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Corinthios I 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,1 Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenesfrater
2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.2 ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu,vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi inomni loco ipsorum et nostro:
3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et DominoIesu Christo.
4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu :4 Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis inChristo Iesu,
5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.5 quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et inomni scientia,
6 Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis,
7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,7 ita utnihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostriIesu Christi;
8 qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domininostri Iesu Christi.
9 Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
9 Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filiieius Iesu Christi Domini nostri.
10 Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.10 Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsumdicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodemsensu et in eadem sententia.
11 Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.11 Significatum est enim mihi de vobis, fratresmei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt.
12 Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephæ : ego autem Christi.12 Hoc autemdico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Egoautem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.
13 Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?13 Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nominePauli baptizati estis?
14 Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :14 Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisiCrispum et Gaium,
15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis.
16 Baptizavi autem et Stephanæ domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.16 Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientiaverbi, ut non evacuetur crux Christi.
18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.18 Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvifiunt, id est nobis, virtus Dei est.
19 Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.19 Scriptum est enim:
“ Perdam sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo ”.
20 Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus sæculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?20 Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecitDeus sapientiam huius mundi?
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundusper sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facerecredentes.
22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt :22 Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,
23 nos autem prædicamus Christum crucifixum : Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,23 nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibusautem stultitiam;
24 ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :24 ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Deivirtutem et Dei sapientiam;
25 quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.25 quia quod stultum est Dei, sapientius esthominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
26 Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :26 Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundumcarnem, non multi potentes, non multi nobiles;
27 sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :27 sed, quae stulta sunt mundi,elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundatfortia,
28 et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrueret :28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, utea, quae sunt, destrueret,
29 ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.29 ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei.
30 Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :30 Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo etiustitia et sanctificatio et redemptio,
31 ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.31 ut quemadmodum scriptum est:
“ Qui gloriatur, in Domino glorietur ”.