Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 24


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :1 ثم في اول الاسبوع اول الفجر أتين الى القبر حاملات الحنوط الذي أعددنه ومعهنّ اناس.
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.2 فوجدن الحجر مدحرجا عن القبر.
3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.3 فدخلن ولم يجدن جسد الرب يسوع.
4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.4 وفيما هنّ محتارات في ذلك اذا رجلان وقفا بهنّ بثياب براقة.
5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?5 واذ كنّ خائفات ومنكسات وجوههنّ الى الارض قالا لهنّ. لماذا تطلبن الحي بين الاموات.
6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,6 ليس هو ههنا لكنه قام. اذكرن كيف كلمكنّ وهو بعد في الجليل
7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.7 قائلا انه ينبغي ان يسلّم ابن الانسان في ايدي اناس خطاة ويصلب وفي اليوم الثالث يقوم.
8 Et recordatæ sunt verborum ejus.8 فتذكرن كلامه.
9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.9 ورجعن من القبر واخبرن الاحد عشر وجميع الباقين بهذا كله.
10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.10 وكانت مريم المجدلية ويونّا ومريم ام يعقوب والباقيات معهنّ اللواتي قلن هذا للرسل.
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.11 فتراءى كلامهنّ لهم كالهذيان ولم يصدقوهنّ.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
12 فقام بطرس وركض الى القبر فانحنى ونظر الاكفان موضوعة وحدها فمضى متعجبا في نفسه مما كان
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.13 واذا اثنان منهم كانا منطلقين في ذلك اليوم الى قرية بعيدة عن اورشليم ستين غلوة اسمها عمواس.
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.14 وكانا يتكلمان بعضهما مع بعض عن جميع هذه الحوادث.
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :15 وفيما هما يتكلمان ويتحاوران اقترب اليهما يسوع نفسه وكان يمشي معهما.
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.16 ولكن أمسكت اعينهما عن معرفته.
17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?17 فقال لهما ما هذا الكلام الذي تتطارحان به وانتما ماشيان عابسين.
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?18 فاجاب احدهما الذي اسمه كليوباس وقال له هل انت متغرب وحدك في اورشليم ولم تعلم الامور التي حدثت فيها في هذه الايام.
19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :19 فقال لهما وما هي. فقالا المختصة بيسوع الناصري الذي كان انسانا نبيا مقتدرا في الفعل والقول امام الله وجميع الشعب.
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :20 كيف اسلمه رؤساء الكهنة وحكامنا لقضاء الموت وصلبوه.
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.21 ونحن كنا نرجو انه هو المزمع ان يفدي اسرائيل. ولكن مع هذا كله اليوم له ثلاثة ايام منذ حدث ذلك.
22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,22 بل بعض النساء منا حيرننا اذ كنّ باكرا عند القبر.
23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.23 ولما لم يجدن جسده أتين قائلات انهنّ رأين منظر ملائكة قالوا انه حيّ.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.24 ومضى قوم من الذين معنا الى القبر فوجدوا هكذا كما قالت ايضا النساء واما هو فلم يروه.
25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !25 فقال لهما ايها الغبيان والبطيئا القلوب في الايمان بجميع ما تكلم به الانبياء.
26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?26 أما كان ينبغي ان المسيح يتألم بهذا ويدخل الى مجده.
27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.27 ثم ابتدأ من موسى ومن جميع الانبياء يفسر لهما الأمور المختصة به في جميع الكتب
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.28 ثم اقتربوا الى القرية التي كانا منطلقين اليها وهو تظاهر كانه منطلق الى مكان ابعد.
29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.29 فالزماه قائلين امكث معنا لانه نحو المساء وقد مال النهار. فدخل ليمكث معهما.
30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.30 فلما اتكأ معهما اخذ خبزا وبارك وكسّر وناولهما.
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.31 فانفتحت اعينهما وعرفاه ثم اختفى عنهما.
32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?32 فقال بعضهما لبعض ألم يكن قلبنا ملتهبا فينا اذ كان يكلمنا في الطريق ويوضح لنا الكتب.
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,33 فقاما في تلك الساعة ورجعا الى اورشليم ووجدا الاحد عشر مجتمعين هم والذين معهم
34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.34 وهم يقولون ان الرب قام بالحقيقة وظهر لسمعان.
35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
35 واما هما فكانا يخبران بما حدث في الطريق وكيف عرفاه عند كسر الخبز
36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.36 وفيما هم يتكلمون بهذا وقف يسوع نفسه في وسطهم وقال لهم سلام لكم.
37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.37 فجزعوا وخافوا وظنوا انهم نظروا روحا.
38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?38 فقال لهم ما بالكم مضطربين ولماذا تخطر افكار في قلوبكم.
39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.39 انظروا يديّ ورجليّ اني انا هو. جسوني وانظروا فان الروح ليس له لحم وعظام كما ترون لي.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.40 وحين قال هذا أراهم يديه ورجليه.
41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?41 وبينما هم غير مصدقين من الفرح ومتعجبون قال لهم أعندكم ههنا طعام.
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.42 فناولوه جزءا من سمك مشوي وشيئا من شهد عسل.
43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
43 فأخذ وأكل قدامهم
44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.44 وقال لهم هذا هو الكلام الذي كلمتكم به وانا بعد معكم انه لا بد ان يتم جميع ما هو مكتوب عني في ناموس موسى والانبياء والمزامير.
45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,45 حينئذ فتح ذهنهم ليفهموا الكتب.
46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :46 وقال لهم هكذا هو مكتوب وهكذا كان ينبغي ان المسيح يتألم ويقوم من الاموات في اليوم الثالث.
47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.47 وان يكرز باسمه بالتوبة ومغفرة الخطايا لجميع الامم مبتدأ من اورشليم.
48 Vos autem testes estis horum.48 وانتم شهود لذلك.
49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
49 وها انا ارسل اليكم موعد ابي. فاقيموا في مدينة اورشليم الى ان تلبسوا قوة من الاعالي
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.50 واخرجهم خارجا الى بيت عنيا. ورفع يديه وباركهم.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.51 وفيما هو يباركهم انفرد عنهم وأصعد الى السماء.
52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :52 فسجدوا له ورجعوا الى اورشليم بفرح عظيم.
53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.53 وكانوا كل حين في الهيكل يسبّحون ويباركون الله آمين