Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 24


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes,quae paraverant, aromata.
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento;
3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.3 etingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.4 Et factum est, dum mentehaesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: “ Quidquaeritis viventem cum mortuis?
6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,6 Non est hic, sed surrexit. Recordaminiqualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.7 dicens: “OportetFilium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertiaresurgere” ”.
8 Et recordatæ sunt verborum ejus.8 Et recordatae sunt verborum eius
9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.9 et regressae a monumentonuntiaverunt haec omnia illis Undecim et ceteris omnibus.
10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.10 Erat autem MariaMagdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et ceterae cum eis dicebant ad apostoloshaec.
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebantillis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videtlinteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatiostadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.14 et ipsi loquebantur adinvicem de his omnibus, quae acciderant.
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :15 Et factum est, dum fabularentur etsecum quaererent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.16 oculi autemillorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?17 Et ait ad illos: “ Qui sunt hisermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes.
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?18 Etrespondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es inIerusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus? ”.
19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :19 Quibusille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuitvir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :20 et quomodoeum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis etcrucifixerunt eum.
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel;at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,22 Sed etmulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt admonumentum
23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionemangelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.24 Et abierunt quidam ex nostris admonumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt”.
25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !25 Et ipse dixit ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus,quae locuti sunt Prophetae!
26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare ingloriam suam? ”.
27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.27 Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabaturillis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.28 Et appropinquaveruntcastello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire.
29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.29 Et coegerunt illumdicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies”. Et intravit, ut maneret cum illis.
30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.30 Et factum est, dum recumberet cumillis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.31 Et apertisunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis.
32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?32 Et dixerunt adinvicem: “ Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in viaet aperiret nobis Scripturas? ”.
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,33 Et surgentes eadem hora regressi sunt inIerusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,
34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.34 dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
35 Et ipsinarrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractionepanis.
36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et dicit eis: “ Paxvobis! ”.
37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre.
38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes ascendunt in cordavestra?
39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.39 Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me etvidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?41 Adhuc autem illis noncredentibus prae gaudio et mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quodmanducetur? ”.
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi.
43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
43 Et sumens,coram eis manducavit.
44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhucessem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in LegeMoysis et Prophetis et Psalmis de me ”.
45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,45 Tunc aperuit illis sensum, utintellegerent Scripturas.
46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum patiet resurgere a mortuis die tertia,
47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.47 et praedicari in nomine eius paenitentiamin remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
48 Vos autem testes estis horum.48 Vosestis testes horum.
49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
49 Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autemsedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ”.
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis,benedixit eis.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis etferebatur in caelum.
52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalemcum gaudio magno
53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.53 et erant semper in templo benedicentes Deum.