Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 24


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :1 ובאחד בשבת לפני עלות השחר באו אל הקבר ותביאינה את הסמים אשר הכינו ועמהן עוד אחרות
2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.2 וימצאו את האבן גלולה מן הקבר
3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.3 ותבאנה פנימה ולא מצאו את גוית האדון ישוע
4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.4 ויהי הנה נבכות על הדבר הזה והנה שני אנשים עמדו עליהן ולבושיהם מזהירים
5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?5 ויפל פחד עליהן ותקדנה אפים ארצה ויאמרו אליהן מה תבקשנה את החי אצל המתים
6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,6 איננו פה כי קם זכרנה את אשר דבר אליכן בעוד היותו בגליל לאמר
7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.7 כי צריך בן האדם להמסר לידי אנשים חטאים ולהצלב וביום השלישי קום יקום
8 Et recordatæ sunt verborum ejus.8 ותזכרנה את דבריו
9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.9 ותשבנה מן הקבר ותגדנה את כל הדברים האלה לעשתי העשר ולכל האחרים
10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.10 ומרים המגדלית ויוחנה ומרים אם יעקב והאחרות אשר עמהן הנה היו המדברות אל השליחים את הדברים האלה
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.11 ויהיו דבריהן כדברי ריק בעיניהם ולא האמינו להן
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
12 ופטרוס קם וירץ אל הקבר וישקף ולא ראה כי אם התכריכים מנחים שם וישב למקומו משתומם על הנהיה
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.13 והנה שנים מהם היו הלכים בעצם היום הזה אל כפר הרחק מירושלים כששים ריס ושמו עמאוס
14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.14 והם נדברו איש אל רעהו על כל הקרות האלה
15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :15 ויהי בדברם ובהתוכחם יחד ויגש ישוע אף הוא וילך אתם
16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.16 ועיניהם נאחזו ולא יכירהו
17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?17 ויאמר אליהם מה המה הדברים האלה אשר אתם נשאים ונתנים בהם יחדו בדרך ופניכם זעפים
18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?18 ויען האחד אשר שמו קליופס ויאמר אליו האתה לבדך גר בירושלים ואינך ידע את הקרת בה בימים האלה
19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :19 ויאמר אליהם ומה המה ויגידו אליו מעשה ישוע הנצרי אשר היה איש נביא גבור בפעל ובאמר לפני האלהים ולפני כל העם
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :20 ואת אשר כהנינו הגדולים וזקנינו הסגירהו למשפט מות ויצלבהו
21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.21 ואנחנו חכינו כי הוא העתיד לגאל את ישראל ועתה בכל זאת היום יום שלישי מאז נעשו אלה
22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,22 והנה גם נשים מקרבנו החרידנו אשר קדמו בבקר לבא לקבר
23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.23 ולא מצאו את גויתו ותבאנה ותאמרנה כי ראו גם מראה מלאכים האמרים כי הוא חי
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.24 וילכו אנשים משלנו אל הקבר וימצאו כאשר אמרו הנשים ואותו לא ראו
25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !25 ויאמר אליהם הוי חסרי דעת וכבדי לב מהאמין בכל אשר דברו הנביאים
26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?26 הלא על המשיח היה לסבל את כל זאת ולבוא אל כבודו
27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.27 ויחל ממשה ומכל הנביאים ויבאר להם את כל הכתובים הנאמרים עליו
28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.28 ויקרבו אל הכפר אשר הם הלכים שמה וישם פניו כהלך לו לדרכו
29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.29 ויפצרו בו לאמר שבה אתנו כי עת ערב הגיע ונטה היום ויבא הביתה לשבת אתם
30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.30 ויהי כאשר הסב עמהם ויקח את הלחם ויברך ויבצע ויתן להם
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.31 ותפקחנה עיניהם ויכירהו והוא חמק עבר מעיניהם
32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?32 ויאמרו איש אל רעהו הלא היה בער לבבנו בקרבנו בדברו אלינו בדרך ויפתח לנו את הכתובים
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,33 ויקומו בשעה ההיא וישובו ירושלים וימצאו את עשתי העשר ואת אשר אתם נקהלים יחד
34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.34 האמרים אכן קם האדון מן המתים ונראה אל שמעון
35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
35 ויספרו גם הם את אשר נעשה להם בדרך ואיך הכירהו בבציעת הלחם
36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.36 עודם מדברים כדברים האלה והוא ישוע עמד בתוכם ויאמר אליהם שלום לכם
37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.37 והמה חתו ונבעתו ויחשבו כי רוח ראו
38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?38 ויאמר אליהם מה זה אתם נבהלים ועל מה זה מחשבות עלות בלבבכם
39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.39 ראו את ידי ואת רגלי כי אנכי הוא משוני וראו כי רוח אין לו בשר ועצמות כאשר אתם ראים שיש לי
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.40 ואחרי אמרו את זאת הראה אתם את ידיו ואת רגליו
41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?41 והם עוד לא האמינו משמחה ותמהו ויאמר אליהם היש לכם פה דבר אכל
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.42 ויתנו לפניו חלק דג צלוי ומעט צוף דבש
43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
43 ויקח ויאכל לעיניהם
44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.44 ויאמר אליהם אלה הם הדברים אשר דברתי אליכם בעוד היותי עמכם כי המלא ימלא כל הכתוב עלי בתורת משה ובנביאים ובתהלים
45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,45 אז פתח את לבבם להבין את הכתובים
46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :46 ויאמר אליהם כן כתוב וכן נגזר אשר יענה המשיח ויקום מן המתים ביום השלישי
47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.47 ואשר תקרא בשמו תשובה וסליחת החטאים בכל הגוים החל מירושלים
48 Vos autem testes estis horum.48 ואתם עדים בזאת
49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
49 והנני שולח עליכם את הבטחת אבי ואתם שבו בעיר ירושלים עד כי תלבשו עז ממרום
50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.50 ויוליכם מחוץ לעיר עד בית היני וישא את ידיו ויברכם
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.51 ויהי בברכו אתם ויפרד מאתם וינשא השמימה
52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :52 והם השתחוו לו וישובו לירושלים בשמחה גדולה
53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.53 ויהיו תמיד במקדש מהללים ומברכים את האלהים אמן