Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lucas 20


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo etevangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
2 et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?2 etaiunt dicentes ad illum: “ Dic nobis: In qua potestate haec facis, aut quisest qui dedit tibi hanc potestatem? ”.
3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :3 Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi:
4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?4 Baptismum Ioannis de caelo eratan ex hominibus? ”.
5 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?5 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus:“De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?;
6 Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.6 si autem dixerimus: “Exhominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetamesse ”.
7 Et responderunt se nescire unde esset.7 Et responderunt se nescire unde esset.
8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
8 Et Iesus ait illis: “Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.
9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “ Homo plantavit vineam etlocavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus.
10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.10 Et in temporemisit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; cultores autem caesumdimiserunt eum inanem.
11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.11 Et addidit alterum servum mittere; illi autem huncquoque caedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
12 Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.12 Et addidittertium mittere; qui et illum vulnerantes eiecerunt.
13 Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.13 Dixit autem dominusvineae: “Quid faciam? Mittam filium meum dilectum; forsitan hunc verebuntur”.
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt inter se dicentes: “Hic est heres.Occidamus illum, ut nostra fiat hereditas”.
15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?15 Et eiectum illum extra vineamocciderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae?
16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.16 Veniet et perdet colonosistos et dabit vineam aliis ”.
Quo audito, dixerunt: “ Absit! ”.
17 Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?17 Ille autem aspiciens eos ait: “ Quidest ergo hoc, quod scriptum est:
“Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli”?
18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.
18 Omnis, qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur; supra quem autemceciderit, comminuet illum ”.
19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.19 Et quaerebant scribae et principes sacerdotummittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quodad ipsos dixerit similitudinem istam.
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperenteum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis.
21 Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.21 Etinterrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doceset non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces.
22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?22 Licet nobis daretributum Caesari an non? ”.
23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?23 Considerans autem dolum illorum dixit ad eos:
24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.24 “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”.
25 Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.25 At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quaeCaesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.
26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
26 Et non potuerunt verbumeius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,27 Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, etinterrogaverunt eum
28 dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.28 dicentes: “ Magister, Moyses scripsit nobis, si frateralicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eamfrater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
29 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.29 Septem ergo fratres erant:et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis;
30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.30 et sequens
31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.31 et tertiusaccepit illam, similiter autem et septem non reliquerunt filios et mortui sunt.
32 Novissime omnium mortua est et mulier.32 Novissima mortua est et mulier.
33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.33 Mulier ergo in resurrectione cuius eorumerit uxor? Si quidem septem habuerunt eam uxorem ”.
34 Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :34 Et ait illis Iesus: “Filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias;
35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :35 illi autem, qui dignihabentur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducuntuxores.
36 neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.36 Neque enim ultra mori possunt: aequales enim angelis sunt et filiisunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.37 Quia vero resurgant mortui, etMoyses ostendit secus rubum, sicut dicit: “Dominum Deum Abraham et Deum Isaacet Deum Iacob”.
38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum: omnes enim vivuntei ”.
39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.39 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: “ Magister, benedixisti ”.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?41 Dixit autem ad illos: “ Quomodo dicunt Christum filium David esse?
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,42 Ipseenim David dicit in libro Psalmorum:
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.
44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?44 David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius eius est? ”.
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,46 “ Attendite ascribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primascathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.47 qui devorant domosviduarum et simulant longam orationem. Hi accipient damnationem maiorem ”.