Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 20


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,1 ויהי היום והוא מלמד את העם במקדש ומבשר ויגשו הכהנים והסופרים עם הזקנים
2 et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate hæc facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?2 ויאמרו אליו אמר נא לנו באי זו רשות אתה עשה את אלה או מי הוא הנתן לך את הרשות הזאת
3 Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :3 ויען ויאמר אליהם אף אני אשאלכם דבר ואמרו לי
4 baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus ?4 טבילת יוחנן המן השמים היתה אם מבני אדם
5 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De cælo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?5 ויחשבו בלבם לאמר אם נאמר מן השמים ואמר למה זה לא האמנתם לו
6 Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.6 ואם נאמר מבני אדם וסקלנו כל העם בעמדם על דעתם כי יוחנן נביא היה
7 Et responderunt se nescire unde esset.7 ויענו לא ידענו מאין
8 Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
8 ויאמר ישוע אליהם גם אני לא אמר לכם באי זו רשות אני עשה אלה
9 Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.9 ויחל לדבר אל העם את המשל הזה איש אחד נטע כרם ויתן אתו אל כרמים וילך בדרך מרחוק לימים רבים
10 Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.10 ולמועד שלח עבד אל הכרמים לתת לו מפרי הכרם והכרמים הכהו וישלחהו ריקם
11 Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.11 ויסף שלח עבד אחר ויכו גם אתו ויחרפהו וישלחהו ריקם
12 Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.12 ויסף לשלח שלישי וגם אתו פצעו ויגרשהו וידחפהו חוצה
13 Dixit autem dominus vineæ : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.13 ויאמר בעל הכרם מה אעשה אשלחה את בני את ידידי כראותם אותו אולי יגורו מפניו
14 Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.14 וכראות אתו הכרמים נועצו יחדו לאמר זה הוא היורש לכו ונהרגהו ותהי לנו הירשה
15 Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ ?15 ויגרשו אותו אל מחוץ לכרם ויהרגהו ועתה מה יעשה להם בעל הכרם
16 veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.16 יבוא ויאבד את הכרמים האלה ויתן את הכרם לאחרים ויהי כשמעם ויאמרו חלילה מהיות כזאת
17 Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli ?17 ויבט בם ויאמר ומה הוא זה הכתוב אבן מאסו הבונים היתה לראש פנה
18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.
18 כל הנפל על האבן ההיא ישבר ואת אשר תפל עליו תשחקהו
19 Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.19 ויבקשו הכהנים הגדולים והסופרים לשלח בו את ידם בעת ההיא וייראו מפני העם כי ידעו אשר עליהם דבר את המשל הזה
20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.20 ויארבו לו וישלחו מארבים והם נדמו כצדיקים למען ילכדו אותו בדבר להסגירו אל השררה ואל יד ההגמון
21 Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.21 וישאלהו לאמר רבי ידענו כי נכונה תדבר ותלמד ולא תשא פנים כי באמת מורה אתה את דרך אלהים
22 Licet nobis tributum dare Cæsari, an non ?22 המתר לנו לתת מס אל הקיסר אם לא
23 Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?23 ויכר את נכליהם ויאמר להם
24 ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Cæsaris.24 מה תנסוני הראוני דינר של מי הצורה והמכתב אשר עליו ויענו ויאמרו של הקיסר
25 Et ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.25 ויאמר אליהם לכן תנו לקיסר את אשר לקיסר ולאלהים את אשר לאלהים
26 Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
26 ולא יכלו ללכדו בדבר לפני העם ויתמהו על מענהו ויחרישו
27 Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,27 ויקרבו אנשים מן הצדוקים הכפרים בתחית המתים וישאלהו לאמר
28 dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.28 מורה משה כתב לנו כי ימות אח בעל אשה ובנים אין לו ולקח אחיו את אשתו והקים זרע לאחיו
29 Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.29 והנה היו שבעה אחים והראשון לקח אשה וימת לא בנים
30 Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.30 ויקח אתה השני וימת גם הוא לא בנים
31 Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.31 ויקח אתה השלישי וככה עשו אף השבעה ולא הניחו בנים וימותו
32 Novissime omnium mortua est et mulier.32 ובאחרונה מתה גם האשה
33 In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.33 והנה בתחית המתים למי מהם תהיה לאשה כי היתה אשה לשבעה
34 Et ait illis Jesus : Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias :34 ויען ישוע ויאמר אליהם בני העולם הזה ישאו נשים ותנשאנה
35 illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :35 והזכים לנחל את העולם הבא ואת תחית המתים לא ישאו נשים ולא תנשאנה
36 neque enim ultra mori potuerunt : æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.36 כי לא יוכלו עוד למות כי שוים הם למלאכים ובני אלהים המה בהיותם בני התקומה
37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.37 וגם משה רמז בסנה כי יקומו המתים בקראו את יהוה אלהי אברהם אלהי יצחק ואלהי יעקב
38 Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.38 והאלהים איננו אלהי המתים כי אם אלהי החיים כי כלם חיים לו
39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.39 ויענו מן הסופרים רבי יפה דברת
40 Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
40 ולא ערבו עוד את לבם לשאל אותו דבר
41 Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?41 ויאמר אליהם איך יאמרו על המשיח כי הוא בן דוד
42 et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,42 והוא דוד אמר בספר תהלים נאם יהוה לאדני שב לימיני
43 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.43 עד אשית איביך הדם לרגליך
44 David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?44 הנה דוד קרא לו אדון ואיך הוא בנו
45 Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :45 ויאמר אל תלמידיו באזני כל העם
46 Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,46 הזהרו מן הסופרים החפצים להתהלך עטופי טלית ואהבים את שאלות שלומם בשוקים ואת מושבי הראש בבתי הכנסיות ואת מסבות הראש בסעודות
47 qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.47 הבלעים את בתי האלמנות ומאריכים תפלתם למראה עינים המה משפט על יתר יקחו