Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Lucas 17


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : væ autem illi per quem veniunt.1 Et ad discipulos suos ait: “ Impossibile est ut non ve niant scandala;vae autem illi, per quem veniunt!
2 Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.2 Utilius est illi, si lapis molaris imponaturcirca collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillisistis.
3 Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si pœnitentiam egerit, dimitte illi.3 Attendite vobis!
Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitteilli;
4 Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Pœnitet me, dimitte illi.4 et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad tedicens: “Paenitet me”, dimittes illi ”.
5 Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.5 Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”.
6 Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.6 Dixit autemDominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arborimoro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.
7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :7 Quis autemvestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi:“Statim transi, recumbe”,
8 et non dicat ei : Para quod cœnem, et præcinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post hæc tu manducabis, et bibes ?8 et non dicet ei: “Para, quod cenem, etpraecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tumanducabis et bibes”?
9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quæ ei imperaverat ?9 Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit, quaepraecepta sunt?
10 non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
10 Sic et vos, cum feceritis omnia, quae praecepta sunt vobis,dicite: “Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus” ”.
11 Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilæam.11 Et factum est, dum iret in Ierusalem, et ipse transibat per mediam Samariamet Galilaeam.
12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :12 Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decemviri leprosi, qui steterunt a longe
13 et levaverunt vocem, dicentes : Jesu præceptor, miserere nostri.13 et levaverunt vocem dicentes: “ Iesupraeceptor, miserere nostri! ”.
14 Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.14 Quos ut vidit, dixit: “ Ite, ostenditevos sacerdotibus ”. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,15 Unus autem exillis, ut vidit quia sanatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum
16 et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens ei; et hic eratSamaritanus.
17 Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?17 Respondens autem Iesus dixit: “ Nonne decem mundati sunt? Etnovem ubi sunt?
18 Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.18 Non sunt inventi qui redirent, ut darent gloriam Deo, nisihic alienigena? ”.
19 Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.
19 Et ait illi: “ Surge, vade; fides tua te salvum fecit”.
20 Interrogatus autem a pharisæis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :20 Interrogatus autem a pharisaeis: “ Quando venit regnum Dei? ”, responditeis et dixit: “ Non venit regnum Dei cum observatione,
21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.21 neque dicent: “Eccehic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est ”.
22 Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.22 Et ait addiscipulos: “ Venient dies, quando desideretis videre unum diem Filii hominiset non videbitis.
23 Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :23 Et dicent vobis: “Ecce hic”, “Ecce illic”; noliteire neque sectemini.
24 nam, sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea, quae subcaelo sunt, fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
25 Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.25 Primum autem oportetillum multa pati et reprobari a generatione hac.
26 Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :26 Et sicut factum est indiebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis:
27 edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.27 edebant, bibebant, uxoresducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, etvenit diluvium et perdidit omnes.
28 Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et ædificabant :28 Similiter sicut factum est in diebus Lot:edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant;
29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de cælo, et omnes perdidit :29 qua dieautem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit.
30 secundum hæc erit qua die Filius hominis revelabitur.30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
31 In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.31 In illa die, quifuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui inagro, similiter non redeat retro.
32 Memores estote uxoris Lot.32 Memores estote uxoris Lot.
33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.33 Quicumquequaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdideritillam, vivificabit eam.
34 Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno:
unus assumetur, et alter relinquetur;
35 duæ erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.35 duae erunt molentes in unum: unaassumetur, et altera relinquetur ”.
(36) 37 Respondentes dicunt illi: “ Ubi,Domine? ”. Qui dixit eis: “ Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur etaquilae ”.
36 Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?
37 Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilæ.