Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Marcus 8


font
VULGATANOVA VULGATA
1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quodmanducarent, convocatis discipulis, ait illis:
2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :2 “ Misereor super turbam, quiaiam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.3 et si dimisero eos ieiunosin domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”.
4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?4 Etresponderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibusin solitudine? ”.
5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Quidixerunt: “ Septem ”.
6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; etaccipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, utapponerent; et apposuerunt turbae.
7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.7 Et habebant pisciculos paucos; etbenedicens eos, iussit hos quoque apponi.
8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.8 Et manducaverunt et saturati sunt;et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
9 Erant autemquasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signumde caelo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.12 Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatioista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”.
13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.15 Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum etfermento Herodis! ”.
16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?17 Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondumcognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,18 Oculos habentesnon videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.19 quando quinquepanes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”.Dicunt ei: “ Duodecim ”.
20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.20 “ Quando illos septem in quattuor milia, quotsportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”.
21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
21 Etdicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.
22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculoseius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.
24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.24 Etaspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”.
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre etrestitutus est et videbat clare omnia.
26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
26 Et misit illum in domum suam dicens:“ Nec in vicum introieris ”.
27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et invia interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines?”.
28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.28 Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, aliivero unum de prophetis ”.
29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.29 Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem medicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
30 Etcomminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.31 Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari asenioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres diesresurgere ”;
32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepitincrepare eum.
33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petroet dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quaesunt hominum ”.
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post mesequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.35 Qui enimvoluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suampropter me et evangelium, salvam eam faciet.
36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?36 Quid enim prodest homini, silucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?
37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?37 Quid enim dabit homocommutationem pro anima sua?
38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba ingeneratione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cumvenerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.