Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Marcus 13


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.1 وفيما هو خارج من الهيكل قال له واحد من تلاميذه يا معلّم انظر ما هذه الحجارة وهذه الابنية.
2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
2 فاجاب يسوع وقال له أتنظر هذه الابنية العظيمة. لا يترك حجر على حجر لا ينقض.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :3 وفيما هو جالس على جبل الزيتون تجاه الهيكل سأله بطرس ويعقوب ويوحنا واندراوس على انفراد
4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?4 قل لنا متى يكون هذا وما هي العلامة عندما يتم جميع هذا.
5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :5 فاجابهم يسوع وابتدأ يقول انظروا لا يضلكم احد.
6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.6 فان كثيرين سيأتون باسمي قائلين انا هو. ويضلون كثيرين.
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.7 فاذا سمعتم بحروب واخبار حروب فلا ترتاعوا. لانها لا بد ان تكون. ولكن ليس المنتهى بعد.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
8 لانه تقوم امة على امة ومملكة على مملكة وتكون زلازل في اماكن وتكون مجاعات واضطرابات. هذه مبتدأ الاوجاع.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.9 فانظروا الى نفوسكم. لانهم سيسلمونكم الى مجالس وتجلدون في مجامع وتوقفون امام ولاة وملوك من اجلي شهادة لهم.
10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.10 وينبغي ان يكرز اولا بالانجيل في جميع الامم.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.11 فمتى ساقوكم ليسلموكم فلا تعتنوا من قبل بما تتكلمون ولا تهتموا. بل مهما أعطيتم في تلك الساعة فبذلك تكلموا. لان لستم انتم المتكلمين بل الروح القدس.
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.12 وسيسلم الاخ اخاه الى الموت والاب ولده. ويقوم الاولاد على والديهم ويقتلونهم.
13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
13 وتكونون مبغضين من الجميع من اجل اسمي. ولكن الذي يصبر الى المنتهى فهذا يخلص.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :14 فمتى نظرتم رجسة الخراب التي قال عنها دانيال النبي قائمة حيث لا ينبغي. ليفهم القارئ. فحينئذ ليهرب الذين في اليهودية الى الجبال.
15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :15 والذي على السطح فلا ينزل الى البيت ولا يدخل ليأخذ من بيته شيئا.
16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.16 والذي في الحقل فلا يرجع الى الوراء ليأخذ ثوبه.
17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
17 وويل للحبالى والمرضعات في تلك الايام.
18 Orate vero ut hieme non fiant.18 وصلّوا لكي لا يكون هربكم في شتاء.
19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.19 لانه يكون في تلك الايام ضيق لم يكن مثله منذ ابتداء الخليقة التي خلقها الله الى الآن ولن يكون.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.20 ولو لم يقصّر الرب تلك الايام لم يخلص جسد. ولكن لاجل المختارين الذين اختارهم قصّر الايام.
21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.21 حينئذ ان قال لكم احد هوذا المسيح هنا او هوذا هناك فلا تصدقوا.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.22 لانه سيقوم مسحاء كذبة وانبياء كذبة ويعطون آيات وعجائب لكي يضلوا لو امكن المختارين ايضا.
23 Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
23 فانظروا انتم. ها انا قد سبقت واخبرتكم بكل شيء
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :24 واما في تلك الايام بعد ذلك الضيق فالشمس تظلم والقمر لا يعطي ضوءه.
25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.25 ونجوم السماء تتساقط والقوات التي في السموات تتزعزع.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.26 وحينئذ يبصرون ابن الانسان آتيا في سحاب بقوة كثيرة ومجد
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
27 فيرسل حينئذ ملائكته ويجمع مختاريه من الاربع الرياح من اقصاء الارض الى اقصاء السماء.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :28 فمن شجرة التين تعلّموا المثل. متى صار غصنها رخصا واخرجت اوراقا تعلمون ان الصيف قريب.
29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.29 هكذا انتم ايضا متى رأيتم هذه الاشياء صائرة فاعلموا انه قريب على الابواب.
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.30 الحق اقول لكم لا يمضي هذا الجيل حتى يكون هذا كله.
31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
31 السماء والارض تزولان ولكن كلامي لا يزول.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.32 واما ذلك اليوم وتلك الساعة فلا يعلم بهما احد ولا الملائكة الذين في السماء ولا الابن الا الآب.
33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.33 انظروا. اسهروا وصلّوا لانكم لا تعلمون متى يكون الوقت.
34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,34 كانما انسان مسافر ترك بيته واعطى عبيده السلطان ولكل واحد عمله واوصى البواب ان يسهر.
35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),35 اسهروا اذا. لانكم لا تعلمون متى يأتي رب البيت أمساء ام نصف الليل أم صياح الديك ام صباحا.
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.36 لئلا يأتي بغتة فيجدكم نياما.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.37 وما اقوله لكم اقوله للجميع اسهروا