Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Marcus 13


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.1 Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.
2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
2 Et Iesus ait illi:“ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem,qui non destruatur ”.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :3 Et cum sederet in montem Olivarum contra templum,interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?4 “ Dicnobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipientconsummari? ”.
5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :5 Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.
6 multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.6 Multivenient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.7 Cumaudieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sednondum finis.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, eruntterrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.9 Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitiset ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.10 Et inomnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.11 Et cum duxerint vostradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit inilla hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.12 Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii inparentes et morte afficient eos;
13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
13 et eritis odio omnibus propter nomen meum.Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, quilegit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
15 et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :15 qui autemsuper tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;
16 et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.16 et, quiin agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
17 Vae autempraegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
18 Orate vero ut hieme non fiant.18 Orate vero, ut hieme non fiat:
19 Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.19 erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae,quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.20 Et nisi breviasset Dominus dies,non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.21 Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, necredideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.22 Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signaet portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
23 Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
23 Vos autem videte;praedixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :24 Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna nondabit splendorem suum,
25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.25 et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes,quae sunt in caelis, movebuntur.
26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa etgloria.
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
27 Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis,a summo terrae usque ad summum caeli.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :28 A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit etgerminaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.29 Sic et vos, cumvideritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.30 Amen dico vobis:Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
31 Caelum et terratransibunt, verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.32 De die autem illo vel hora nemoscit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
33 Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.33 Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
34 Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,34 Sicut homo, quiperegre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuiqueopus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.
35 vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),35 Vigilate ergo; nescitisenim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.36 ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.37 Quod autem vobis dico,omnibus dico: Vigilate! ”.