Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Matthæum 8


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.
2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes memundare ”.
3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”;et confestim mundata est lepra eius.
4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
4 Et ait illi Iesus: “ Vide, neminidixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses,in testimonium illis ”.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum
6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.6 etdicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”.
7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.7 Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”.
8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.8 Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, etsanabitur puer meus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites,et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo:“Fac hoc”, et facit”.
10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis:Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!
11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :11 Dico autem vobis quod multi aboriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regnocaelorum;
12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletuset stridor dentium ”.
13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
13 Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicutcredidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.
14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem etfebricitantem;
15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit etministrabat ei.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebatspiritus verbo et omnes male habentes curavit,
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :
et ægrotationes nostras portavit.
17 ut adimpleretur, quod dictumest per Isaiam prophetam dicentem:
“ Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit ”.
18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.19 Etaccedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”.
20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.20 Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula,Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.21 Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire etsepelire patrem meum ”.
22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
22 Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimittemortuos sepelire mortuos suos ”.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.24 Et eccemotus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse verodormiebat.
25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salvanos, perimus! ”.
26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.26 Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”.Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
27 Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mareoboediunt ei? ”.
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum,occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, itaut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?29 Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”.
30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.30 Eratautem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.
31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.31 Daemones autem rogabanteum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”.
32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.32 Et aitillis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiittotus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.33 Pastores autemfugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemoniahabuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, uttransiret a finibus eorum.