Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 8


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :1 וירד מן ההר וילך אחריו המון עם רב
2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.2 והנה איש מצרע בא וישתחו לו ויאמר אדני אם תרצה תוכל לטהרני
3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.3 וישלח ישוע את ידו ויגע בו ויאמר חפץ אנכי טהר ומיד נרפאה צרעתו
4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
4 ויאמר אליו ישוע ראה פן תספר לאיש כי אם לך לך והראה אל הכהן והקרב את הקרבן אשר צוה משה לעדות להם
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,5 ויהי כבאו אל כפר נחום ויגש אליו שר מאה אחד ויתחנן לו לאמר
6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.6 אדני הנה נערי נפל למשכב בביתי והוא נכה אברים ומענה עד מאד
7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.7 ויאמר ישוע אליו אבא וארפאהו
8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.8 ויען שר המאה ויאמר אדני נקלתי מבאך בצל קורתי אך דבר נא רק דבר ונרפא נערי
9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.9 כי אנכי איש נתון תחת השלטון וגם יש תחת ידי אנשי צבא ואמרתי לזה לך והלך ולזה בוא ובא ולעבדי עשה זאת ועשה
10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.10 וישמע ישוע ויתמה ויאמר אל ההלכים אחריו אמן אמר אני לכם גם בישראל לא מצאתי אמונה גדולה כזאת
11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :11 ואני אמר לכם רבים יבאו ממזרח וממערב ויסבו עם אברהם ויצחק ויעקב במלכות השמים
12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.12 אבל בני המלכות המה יגרשו אל החשך החיצון שם תהיה היללה וחרוק השנים
13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
13 ויאמר ישוע אל שר המאה לך וכאמונתך כן יהיה לך וירפא נערו בשעה ההיא
14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :14 ויבא ישוע ביתה פטרוס וירא את חמותו נפלת למשכב כי אחזתה הקדחת
15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
15 ויגע בידה ותרף ממנה הקדחת ותקם ותשרתם
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :16 ויהי לעת ערב ויביאו אליו רבים אחוזי שדים ויגרש את הרוחות בדבר וירפא את כל החולים
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :
et ægrotationes nostras portavit.
17 למלאת את אשר דבר ישעיהו הנביא לאמר חלינו הוא נשא ומכאבינו סבלם
18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
18 ויהי כראות ישוע המון עם רב סביבתיו ויצו לעבר משם אל עבר הים
19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.19 ויגש אליו אחד הסופרים ויאמר אליו רבי אלכה אחריך אל כל אשר תלך
20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.20 ויאמר אליו ישוע לשועלים יש חורי עפר ולעוף השמים קנים ובן האדם אין לו מקום להניח שם את ראשו
21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.21 ואחר מן התלמידים אמר אליו אדני הניחה לי בראשונה ללכת ולקבר את אבי
22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
22 ויאמר אליו ישוע לך אחרי והנח למתים לקבר את מתיהם
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :23 וירד אל האניה וירדו אתו תלמידיו
24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.24 והנה סער גדול היה בים ותכסה האניה בגלים והוא ישן
25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.25 ויגשו אליו תלמידיו ויעירו אותו לאמר הושיענו אדנינו אבדנו
26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.26 ויאמר אליהם קטני האמונה למה זה יראתם ויקם ויגער ברוחות ובים ותהי דממה גדולה
27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
27 ויתמהו האנשים ויאמרו מי אפוא הוא אמר גם הרוחות והים לו ישמעון
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.28 ויהי כבאו אל עבר הים אל ארץ הגרגשים ויפגשוהו שני אנשים אחוזי שדים יצאים מבתי הקברות והמה רגונים מאד עד אשר לא יכל איש לעבר בדרך ההוא
29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?29 והנה הם צעקים לאמר מה לנו ולך ישוע בן האלהים הבאת הלם לענותנו בלא עתנו
30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.30 ועדר חזירים רבים היה שם במרעה הרחק מהם
31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.31 ויתחננו אליו השדים לאמר אם תגרשנו שלחנו בעדר החזירים
32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.32 ויאמר אליהם לכו לכם ויצאו ויבאו בעדר החזירים והנה השתער כל עדר החזירים מן המורד על הים וימותו במים
33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.33 וינוסו הרעים ויבאו העירה ויגידו את הכל ואת אשר נעשה לאחוזי השדים
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.34 והנה כל העיר יצאה לקראת ישוע וכראותם אתו ויבקשו ממנו לעבר מגבולם